|  |



XXXIX, . 16

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

16. (1) , ( ), . (2) , . , , . (3) . , .330 . . , , . (4) , , , , , . , , , . , , . , , , , . (5) , . - , , . (6) , , . , . (7) , , , , . , , 47. (8) , , , , , . (9) , , , , , 48. (10) , , , . (11) , , , , , , , , , . (12) . , , . (13) , , , , , , , .

16. Minus tamen esset si flagitiis tantum effeminati forent ipsorum id magna ex parte dedecus erat a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent: [2] numquam tantum malum in re publica fuit, nec ad plures nec ad plura pertinens. Quidquid his annis libidine, quidquid fraude, quidquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote ortum esse. [3] Necdum omnia in quae coniurarunt edita facinora habent. Adhuc privatis noxiis, quia nondum ad rem publicam opprimendam satis virium est, coniuratio sese impia tenet. Crescit et serpit cotidie malum. Iam maius est quam ut capere id privata fortuna possit: ad summam rem publicam spectat. [4] Nisi praecavetis, Quirites, iam huic diurnae, legitime ab consule vocatae, par nocturna contio esse poterit. Nunc illi vos singuli universos contionantes timent: iam ubi vos dilapsi domos et in rura vestra eritis, illi coierint, consultabunt de sua salute simul ac vestra pernicie: tum singulis vobis universi timendi erunt. [5] Optare igitur unusquisque vestrum debet ut bona mens suis omnibus fuerit. Si quem libido, si furor in illum gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniuravit, non suum iudicet esse. [6] Ne quis etiam errore labatur vestrum, Quirites, non sum securus. Nihil enim in speciem fallacius est quam prava religio. [7] Ubi deorum numen praetenditur sceleribus, subit animum timor, ne fraudibus humanis vindicandis divini iuris aliquid immixtum violemus. Hac vos religione innumerabilia decreta pontificum, senatus consulta, haruspicum denique responsa liberant. [8] Quotiens hoc patrum avorumque aetate negotium est magistratibus datum uti sacra externa fieri vetarent, sacrificulos vatesque foro circo urbe prohiberent, vaticinos libros conquirerent comburerentque, omnem disciplinam sacrificandi praeterquam more Romano abolerent. [9] Iudicabant enim prudentissimi viri omnis divini humanique iuris nihil aeque dissolvendae religionis esse, quam ubi non patrio sed externo ritu sacrificaretur. [10] Haec vobis praedicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret animos vestros, cum demolientes nos Bacchanalia discutientesque nefarios coetus cerneretis. [11] Omnia diis propitiis volentibusque faciemus; qui quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec patefieri, ut impunita essent, sed ut vindicarentur et opprimerentur, voluerunt. [12] Senatus quaestionem extra ordinem de ea re mihi collegaeque meo mandavit. Nos quae ipsis nobis agenda sunt impigre exsequemur; vigiliarum nocturnarum curam per urbem minoribus magistratibus mandavimus. [13] Vos quoque aequum est, quae vestra munia sunt, quo quisque loco positus erit, quod imperabitur, impigre praestare, et dare operam, ne quid fraude noxiorum periculi aut tumultus oriatur.


  • 47 , .
  • 48 , . . . , ( ).
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364003917 1364003918 1364003919