|  |



XXXIX, . 17

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7

17. (1) , , , , . (2) , , , . , , .331 , . (3) , - , , - .

(4) , . , - , , . (5) , , , , , . , , , . (6) , . , , , , , [1], , . (7) - , . , , .

17. Recitari deinde senatus consulta iusserunt indicique praemium proposuerunt si quis quem ad se deduxisset nomenve absentis detulisset. [2] Qui nominatus profugisset, diem certam se finituros, ad quam nisi citatus respondisset, absens damnaretur. Si quis eorum, qui tum extra terram Italiam essent, nominaretur, ei laxiorem diem daturos, si venire ad causam dicendam vellet. [3] Edixerunt deinde ne quis quid fugae causa vendidisse neve emisse vellet; ne quis reciperet celaret ope ulla iuvaret fugientes.

[4] Contione dimissa terror magnus urbe tota fuit, nec moenibus se tantum urbis aut finibus Romanis continuit, sed passim per totam Italiam, litteris hospitum de senatus consulto et contione et edicto consulum acceptis, trepidari coeptum est. [5] Multi ea nocte, quae diem insecuta est quo in contione res palam facta est, custodiis circa portas positis fugientes a triumviris comprehensi et reducti sunt: multorum delata nomina. Quidam ex iis viri feminaeque mortem sibi consciverunt. [6] Coniurasse supra septem milia virorum ac mulierum dicebantur. Capita autem coniurationis constabat esse M. et C. Atinios de plebe Romana et Faliscum L. Opiternium et Minium Cerrinium Campanum: [7] ab his omnia facinora et flagitia orta, eos maximos sacerdotes conditoresque eius sacri esse. Data opera, ut primo quoque tempore comprehenderentur. Adducti ad consules fassique de se nullam moram iudicio fecerunt.



  • [1]   Opiternium,   Opicernium.
  • 1345970037 1260010114 1260010216 1364003918 1364003919 1364003920