|  |



XXXIX, . 19

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7

19. (1) , , , , . , , , . (2) , , 54. (3) . , , (4) , 55, , , , , 56, (5) 57, 58, , 59, , 60, (6) , , . , . (7) . , .

19. Aliud deinde huic coniunctum referente Q. Marcio consule senatus consultum factum est, ut de iis quos pro indicibus consules habuissent integra res ad senatum referretur, cum Sp. Postumius quaestionibus perfectis Romam redisset. [2] Minium Cerrinium Campanum Ardeam in vincula mittendum censuerunt, magistratibusque Ardeatium praedicendum ut intentiore eum custodia adservarent, non solum ne effugeret, sed ne mortis consciscendae locum haberet. [3] Sp. Postumius aliquanto post Romam venit: eo referente de P. Aebutii et Hispalae Feceniae praemio, quod eorum opera indicata Bacchanalia essent, [4] senatus consultum factum est, uti singulis his centena milia aeris quaestores urbani ex aerario darent; utique consul cum tribunis plebis ageret, ut ad plebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Aebutio emerita stipendia essent, ne invitus militaret neve censor ei invito equum publicum assignaret; [5] utique Feceniae Hispalae datio, deminutio, gentis enuptio, tutoris optio item esset, quasi ei vir testamento dedisset; utique ei ingenuo nubere liceret, neu quid ei qui eam duxisset ob id fraudi ignominiaeve esset; [6] utique consules praetoresque, qui nunc essent quive postea futuri essent, curarent ne quid ei mulieri iniuriae fieret, utique tuto esset. Id senatum velle et aequum censere ut ita fieret. [7] Ea omnia lata ad plebem factaque sunt ex senatus consulto; de ceterorum indicum impunitate praemiisque consulibus permissum est.


  • 54 .   .
  • 55, , (.: I, 43, 1).
  • 56 , , , , .
  • 57 ( ), , , . .
  • 58 ( , ).
  • 59 , , .
  • 60 , (, ), ( ). . ( ).
  • 1345970024 1345970025 1345970037 1364003920 1364003921 1364003922