|  |



XXXIX, . 21

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

21. (1) , , , , , . (2) , , 61. , , . (3) , , , , . (4) , , , . (5) , . (6) : , , . (7) , , , . (8) , , 62. (9) , , , , , . (10) , . .

21. Sub hunc nuntium ex Ligustinis vulgatum litterae ex Hispania mixtam gaudio tristitiam adferentes recitatae sunt. [2] C. Atinius, qui biennio ante praetor in eam provinciam profectus erat, cum Lusitanis in agro Hastensi signis collatis pugnavit: ad sex milia hostium sunt caesa, ceteri fusi et fugati castrisque exuti. [3] Ad oppidum deinde Hastam oppugnandum legiones ducit: id quoque haud multo maiore certamine cepit quam castra; sed dum incautius subit muros, ictus ex vulnere post dies paucos moritur. [4] Litteris de morte propraetoris recitatis senatus censuit mittendum, qui ad Lunae portum C. Calpurnium praetorem consequeretur, nuntiaretque senatum aequum censere ne sine imperio provincia esset maturare eum proficisci. [5] Quarto die qui missus erat Lunam venit: paucis ante diebus Calpurnius profectus erat. [6] Et in citeriore Hispania L. Manlius Acidinus, qui eodem tempore, quo C. Atinius in provinciam ierat, cum Celtiberis acie conflixit. [7] Incerta victoria discessum est, nisi quod Celtiberi castra inde nocte proxima moverunt, Romanis et suos sepeliendi et spolia legendi ex hostibus potestas facta est. [8] Paucos post dies maiore coacto exercitu Celtiberi ad Calagurrim oppidum ultro lacessiverunt proelio Romanos. [9] Nihil traditur, quae causa numero aucto infirmiores eos fecerit. Superati proelio sunt: ad duodecim milia hominum caesa, plus duo capta et castris Romanus potitur. [10] Et nisi successor adventu suo inhibuisset impetum victoris, subacti Celtiberi forent. Novi praetores ambo in hiberna exercitus deduxerunt.


  • 61 ()  ( 25  . --).
  • 62 (  . )  - . .: , III, 161.
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364003922 1364003923 1364003924

    , .