|  |



XXXIX, . 24

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

24. (1) , , , . (2) , , . (3) , , , (4) , , , . (5) . (6) 75 , , . (7) , , . ( ). (8) , , , (9) , , , , 76. (10) . , , (11) , , , , (12) , , , , .336 . (13) , , , 77, . (14) , , .

24. His sedata in praesentia regis ira in Romanos est. Numquam tamen remisit animum a colligendis in pace viribus, quibus, quandoque data fortuna esset, ad bellum uteretur. [2] Vectigalia regni non fructibus tantum agrorum portoriisque maritimis auxit sed metalla etiam et vetera intermissa recoluit et nova multis locis instituit. [3] Ut vero antiquam multitudinem hominum quae belli cladibus amissa erat restitueret, non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus procreare atque educare liberos, [4] sed Thracum etiam magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat, quietusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas regni opes intentus fuerat. [5] Rediere deinde causae, quae de integro iram moverent in Romanos. [6] Thessalorum et Perrhaeborum querellae de urbibus suis ab eo possessis, et legatorum Eumenis regis de Thraciis oppidis per vim occupatis traductaque in Macedoniam multitudine, ita auditae erant ut eas non neglegi satis appareret. [7] Maxime moverat senatum, quod iam Aeni et Maroneae affectari possessionem audierant; minus Thessalos curabant. [8] Athamanes quoque venerant legati, non partis amissae, non finium iacturam querentes, sed totam Athamaniam sub ius iudiciumque regis venisse; [9] et Maronitarum exsules venerant, pulsi, quia libertatis causam defendissent ab regio praesidio: ii non Maroneam modo sed etiam Aenum in potestate narrabant esse Philippi. [10] Venerant et a Philippo legati ad purganda ea, qui nihil nisi permissu Romanorum imperatorum factum affirmabant: [11] civitates Thessalorum et Perrhaeborum et Magnetum et cum Amynandro Athamanum gentem in eadem causa qua Aetolos fuisse; [12] Antiocho rege pulso occupatum oppugnandis Aetolicis urbibus consulem ad recipiendas eas civitates Philippum misisse; armis subactos parere. [13] Senatus, ne quid absente rege statueret, legatos ad eas controversias disceptandas misit Q. Caecilium Metellum M. Baebium Tamphilum Ti. Sempronium. [14] Quorum sub adventum ad Thessalica Tempe omnibus iis civitatibus, quibus cum rege disceptatio erat, concilium indictum est.


  • 75. . 143  . XXXI.
  • 76, ,   .
  • 77   , 206 . . .,   192 . . .,   , 187 . . .
  • 1260010112 1260010119 1327002005 1364003925 1364003926 1364003927