|  |



XXXIX, . 23

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

23. (1) , , , , . (2) . , , , , , . (3) , , , , , 70, (4) , , , , .

(5) 71 , , , , . , , . (6) , , , .335 , , (7) , . (8) , , , 72, , (9) , , . (10) , , , , , , , . (11) . (12) , 73. (13) , - , , 74.

23. Cum iam in exitu annus esset, Q. Marcius absens magistratu abiturus erat, Sp. Postumius quaestionibus cum summa fide curaque perfectis comitia habuit. [2] Creati consules sunt Ap. Claudius Pulcher M. Sempronius Tuditanus. Postero die praetores facti P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus C. Afranius Stellio C. Atilius Serranus L. Postumius Tempsanus M. Claudius Marcellinus. [3] Extremo anni, quia Sp. Postumius consul renuntiaverat peragrantem se propter quaestiones utrumque litus Italiae desertas colonias Sipontum supero, Buxentum infero mari invenisse, [4] triumviri ad colonos eo scribendos ex senatus consulto ab T. Maenio praetore urbano creati sunt L. Scribonius Libo M. Tuccius Cn. Baebius Tamphilus.

[5] Cum Perseo rege et Macedonibus bellum quod imminebat, non unde plerique opinantur, nec ab ipso Perseo causas cepit: inchoata initia a Philippo sunt; et is ipse, si diutius vixisset, id bellum gessisset. [6] Una eum res, cum victo leges imponerentur, maxime angebat, quod qui Macedonum ab se defecerant in bello, in eos ius saeviendi ademptum ei ab senatu erat, [7] cum, quia rem integram Quinctius in condicionibus pacis distulerat, non desperasset impetrari posse. [8] Antiocho rege deinde bello superato ad Thermopylas, divisis partibus, cum per eosdem dies consul Acilius Heracleam, Philippus Lamiam oppugnasset, [9] capta Heraclea quia iussus abscedere a moenibus Lamiae erat Romanisque oppidum deditum est, aegre eam rem tulerat. [10] Permulsit iram eius consul, quod ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Aetoli contulerant, Philippo permisit Athamaniae et Amynandro bellum inferret, et urbes, quas Thessalis Aetoli ademerant, regno adiceret. [11] Haud magno certamine et Amynandrum Athamania expulerat et urbes receperat aliquot. [12] Demetriadem quoque, urbem validam et ad omnia opportunam, et Magnetum gentem suae dicionis fecit. [13] Inde et in Thracia quasdam urbes, novae atque insuetae libertatis vitio seditionibus principum turbatas, partibus, quae domestico certamine vincerentur, adiungendo sese cepit.


  • 70   ;   . 194 . . . (.: XXXIV, 45, 13 . 100  . XXXIV).
  • 71 , , (  XXXVIII, 3034) ,   191 . . . (.: XXXVI, 25 ),  , .
  • 72 (. . 56  . XXXVI).
  • 73.: XXXVI, 3234.
  • 74 (. , . 24, 7 9).
  • 1327002023 1327002024 1327002028 1364003924 1364003925 1364003926