|  |



XXXIX, . 42

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

42. (1) , , , . , , , 122, , . (2) , , . . (3) , . (4) . .

(5) , . , .350 , 123. (6) , , , , . , 124, (7) , , , , , , , , .

(8) , , , , , , . (9) , , , . (10) , , , , , , , . (11) , . , , : , , ? (12) , , , , , , , , , , .

42. In Hispania ulteriore fractis proximo bello Lusitanis quietae res fuerunt: in citeriore A. Terentius in Suessetanis oppidum Corbionem vineis et operibus expugnavit, captivos vendidit: quieta deinde hiberna et citerior provincia habuit. [2] Veteres praetores C. Calpurnius Piso et L. Quinctius Romam redierunt. Utrique magno patrum consensu triumphus est decretus. [3] Prior C. Calpurnius de Lusitanis et Celtiberis triumphavit: coronas aureas tulit octoginta tres et duodecim milia pondo argenti. [4] Paucos post dies L. Quinctius Crispinus ex iisdem Lusitanis et Celtiberis triumphavit: tantundem auri atque argenti in eo triumpho praelatum.

[5] Censores M. Porcius et L. Valerius metu mixta expectatione senatum legerunt; septem moverunt senatu, ex quibus unum insignem et nobilitate et honoribus, L. Quinctium Flamininum consularem. [6] Patrum memoria institutum fertur ut censores motis senatu adscriberent notas. Catonis et aliae quidem acerbae orationes exstant in eos quos aut senatorio loco movit aut quibus equos ademit, [7] longe gravissima in L. Quinctium oratio, qua si accusator ante notam, non censor post notam usus esset, retinere L. Quinctium in senatu ne frater quidem T. Quinctius, si tum censor esset, potuisset. [8] Inter cetera obiecit ei Philippum Poenum, carum ac nobile scortum, ab Roma in Galliam provinciam spe ingentium donorum perductum. [9] Eum puerum, per lasciviam cum cavillaretur, exprobrare consuli saepe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori venditaret. [10] Forte epulantibus iis, cum iam vino incaluissent, nuntiatum in convivio esse nobilem Boium cum liberis transfugam venisse; convenire consulem velle ut ab eo fidem praesens acciperet. [11] Introductum in tabernaculum per interpretem adloqui consulem coepisse. Inter cuius sermonem Quinctius scorto vis tu, inquit, quoniam gladiatorium spectaculum reliquisti, iam hunc Gallum morientem videre? [12] Et cum is vixdum serio adnuisset, ad nutum scorti consulem stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde, fugienti fidemque populi Romani atque eorum, qui aderant, imploranti latus transfodisse.


  • 122  , - .
  • 123 192 . . . .
  • 124 25 , .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364003943 1364003944 1364003945