|  |



XXXIX, . 41

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7

41. (1) , , , . , , , , (2) , , , 120, , , , . (3) , , , , . (4) , , . , , , , . (5) , , , , , , , . (6) , . , , 121 . (7) , , , , , , , . .

41. Hunc, sicut omni vita, tum petentem premebat nobilitas; coierantque praeter L. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, candidati omnes ad deiciendum honore, [2] non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur novum hominem censorem videre, sed etiam quod tristem censuram periculosamque multorum famae et ab laeso a plerisque et laedendi cupido exspectabant. [3] Etenim tum quoque minitabundus petebat, refragari sibi, qui liberam et fortem censuram timerent, criminando. [4] Et simul L. Valerio suffragabatur: illo uno collega castigare se nova flagitia et priscos revocare mores posse. His accensi homines, adversa nobilitate, non M. Porcium modo censorem fecerunt, sed collegam ei L. Valerium Flaccum adiecerunt.

[5] Secundum comitia censorum consules praetoresque in provincias profecti praeter Q. Naevium, quem quattuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret, quaestiones veneficii, quarum magnam partem extra urbem per municipia conciliabulaque habuit, quia ita aptius visum erat, tenuerunt. [6] Si Antiati Valerio credere libet, ad duo milia hominum damnavit. Et L. Postumius praetor, cui Tarentum provincia evenerat, magnas pastorum coniurationes vindicavit, et reliquias Bacchanalium quaestionis cum cura exsecutus est. [7] Multos, qui aut citati non adfuerant aut vades deseruerant, in ea regione Italiae latentes partim noxios iudicavit, partim comprehensos Romam ad senatum misit. In carcerem omnes a P. Cornelio coniecti sunt.

1364000840 1364002137 1364002336 1364003942 1364003943 1364003944