|  |



XXXIX, . 45

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8

45. (1) [183 . . .] . , , , . (2) , , , , , , . (3) , . (4) . , 134, . (5) ,   ,   ,   ,   . .352 . (6) , 135. (7) , , . , , . (8) . , , .

45. In insequentem annum crearunt consules M. Claudium Marcellum Q. Fabium Labeonem.

M. Claudius Q. Fabius idibus Martiis, quo die consulatum inierunt, de provinciis suis praetorumque rettulerunt. [2] Praetores creati erant C. Valerius flamen Dialis, qui et priore anno petierat, et Sp. Postumius Albinus et P. Cornelius Sisenna L. Pupius L. Iulius Cn. Sicinius. [3] Consulibus Ligures cum iisdem exercitibus, quos P. Claudius et L. Porcius habuerant, provincia decreta est. [4] Hispaniae extra sortem prioris anni praetoribus cum suis exercitibus servatae. Praetores ita sortiri iussi uti flamini Diali utique altera iuris dicendi Romae provincia esset: peregrinam est sortitus. [5] Sisennae Cornelio urbana, Sp. Postumio Sicilia, L. Pupio Apulia, L. Iulio Gallia, Cn. Sicinio Sardinia evenit. L. Iulius maturare est iussus. [6] Galli Transalpini per saltus ignotae antea viae, ut ante dictum est, in Italiam transgressi oppidum in agro, qui nunc est Aquileiensis, aedificabant. [7] Id eos ut prohiberet, quod eius sine bello posset, praetori mandatum est. Si armis prohibendi essent, consules certiores faceret: ex his placere alterum adversus Gallos ducere legiones.

[8] Extremo prioris anni comitia auguris creandi habita erant in demortui Cn. Cornelii Lentuli locum; creatus erat Sp. Postumius Albinus.

1364003210 1364003211 1364003235 1364003946 1364003947 1364003948