|  |



XXXIX, . 49

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

49. (1) , , , , 141, , . (2) , , , , . (3) , , , , , , , , , (4) .354 , . (5) , , , , , , , , .

(6) , , . (7) , , , , , , , , (8) , , , , , , . , , , , . (9) , , , , (10) , , , , . (11) , , , , , , , , , , (12) , , , . , , , 142.

49. Eventus memorabilis est, quod, cum bello superiores essent Achaei, Philopoemen praetor eorum capitur, ad praeoccupandam Coronen, quam hostes petebant, inita valle iniqua cum equitibus paucis oppressus. [2] Ipsum potuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt: sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gentis, ab ipso nuper lectos, tenuit. [3] Quibus dum locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen praebet, sustinens impetus hostium, prolapso equo et suo ipse casu et onere equi super eum ruentis haud multum afuit, quin exanimaretur, [4] septuaginta annos iam natus et diutino morbo, ex quo tum primum reficiebatur, viribus admodum attenuatis. [5] Iacentem hostes superfusi oppresserunt; cognitumque primum a verecundia memoriaque meritorum haud secus quam ducem suum attollunt reficiuntque et ex valle devia in viam portant, vix sibimet ipsi prae necopinato gaudio credentes; [6] pars nuntios Messenen praemittunt debellatum esse, Philopoemenem captum adduci. [7] Primum adeo incredibilis visa res, ut non pro vano modo sed vix pro sano nuntius audiretur. Deinde ut super alium alius idem omnes affirmantes veniebant, tandem facta fides; [8] et priusquam appropinquare urbi satis scirent, ad spectaculum omnes simul liberi ac servi, pueri quoque cum feminis, effunduntur. Itaque clauserat portam turba, dum pro se quisque, nisi ipse oculis suis credidisset, vix pro comperta tantam rem habiturus videtur. [9] Aegre summoventes obvios intrare portam, qui adducebant Philopoemenem, potuerunt. Aeque conferta turba iter reliquum clauserat; [10] et cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod propinquum viae erat, compleverunt et ut eo adduceretur in conspectum populi una voce omnes exposcebant. [11] Magistratus et principes veriti ne quem motum misericordia praesentis tanti viri faceret, cum alios verecundia pristinae maiestatis collatae praesenti fortunae, alios recordatio ingentium meritorum motura esset, procul in conspectu eum statuerunt, [12] deinde raptim ex oculis hominum abstraxerunt, dicente praetore Dinocrate esse quae pertinentia ad summam belli percunctari eum magistratus vellent. Inde abducto eo in curiam et senatu vocato consultari coeptum.


  • 141  (. . ), . 184 . . .  .
  • 142,   , , .
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364003950 1364003951 1364003952

    , .