|  |



XXXIX, . 48

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6

48. (1) , , , , . (2) . , - : , , (3) , , , . (4) , , , , . (5) , , , . (6) , , 140.

48. Haec, quae augendae amplitudinis eius causa facta erant, extemplo in invidiam, mox etiam in perniciem adulescenti verterunt.

[2] Lacedaemonii deinde introducti sunt. Multae et parvae disceptationes iactabantur; sed quae maxime rem continerent, erant utrum restituerentur quos Achaei damnaverant necne; [3] inique an iure occidissent quos occiderant, et utrum manerent in Achaico concilio Lacedaemonii an, ut ante fuerat, secretum eius unius in Peloponneso civitatis ius esset. [4] Restitui iudiciaque facta tolli placuit, Lacedaemonem manere in Achaico concilio scribique id decretum et consignari a Lacedaemoniis et Achaeis.

[5] Legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus, iussus idem in Peloponneso sociorum res aspicere. Nam ibi quoque et ex veteribus discordiis residui motus erant, et Messene desciverat a concilio Achaico. [6] Cuius belli et causas et ordinem si expromere velim, immemor sim propositi, quo statui non ultra attingere externa, nisi qua Romanis cohaererent rebus.

1260010214 1260010313 1327002009 1364003949 1364003950 1364003951