|  |



XXXIX, . 50

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

50. (1) , , , . (2) , , - . (3) , - , . , , , . (4) , , , . (5) , , , , , , . (6) , , . , , , , , (7) , , . , , , , , , , . (8) , , : , , , .

(9) : , . , , . .355 (10) , , , , : , . (11) 143.

50. Iam invesperascebat, et non modo cetera, sed ne in proximam quidem noctem ubi satis tuto custodiretur, expediebant. [2] Obstupuerant ad magnitudinem pristinae eius fortunae virtutisque, et neque ipsi domum recipere custodiendum audebant, nec cuiquam uni custodiam eius satis credebant. [3] Admonent deinde quidam esse thesaurum publicum sub terra, saxo quadrato saeptum. Eo vinctus demittitur, et saxum ingens quo operitur machina superimpositum est. [4] Ita loco potius quam homini cuiquam credendam custodiam rati, lucem insequentem exspectaverunt. [5] Postero die multitudo quidem integra, memor pristinorum eius in civitatem meritorum, parcendum ac per eum remedia quaerenda esse praesentium malorum censebant: [6] defectionis auctores, quorum in manu res publica erat, in secreto consultantes omnes ad necem eius consentiebant. Sed utrum maturarent an differrent ambigebatur. [7] Vicit pars avidior poenae, missusque qui venenum ferret. Accepto poculo nihil aliud locutum ferunt quam quaesisse, si incolumis Lycortas is alter imperator Achaeorum erat equitesque evasissent. [8] Postquam dictum est incolumes esse, bene habet inquit et poculo impavide exhausto haud ita multo post exspiravit. [9] Non diuturnum mortis eius gaudium auctoribus crudelitatis fuit. Victa namque Messene bello exposcentibus Achaeis dedidit noxios, ossaque reddita Philopoemenis sunt, et sepultus ab universo Achaico est concilio, adeo omnibus humanis congestis honoribus, ut ne divinis quidem abstineretur. [10] Ab scriptoribus rerum Graecis Latinisque tantum huic viro tribuitur ut a quibusdam eorum, velut ad insignem notam huius anni, memoriae mandatum sit tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopoemenem, Hannibalem, P. Scipionem: [11] adeo in aequo eum duarum potentissimarum gentium summis imperatoribus posuerunt.

1327002002 1327002004 1327002006 1364003951 1364003952 1364003953