|  |



XL, . 24

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8

24. (1) , , . . (2) , , ,   , , . (3) , , ,   . (4) , . (5) , , . , . (6) , . , , , . (7) , , . (8) , - .

24. Demetrium iterum ad patrem accusavit Perseus. Fuga per Paeoniam praeparata arguebatur et corrupti quidam ut comites itineris essent; maxime falsae litterae T. Quinctii urgebant. [2] Nihil tamen palam gravius pronuntiatum de eo est, ut dolo potius interficeretur, nec id cura ipsius, sed ne poena eius consilia adversus Romanos nudaret. [3] Ab Thessalonice Demetriadem ipsi cum iter esset, Astraeum Paeoniae Demetrium mittit cum eodem comite Dida, Perseum Amphipolin ad obsides Thracum accipiendos. [4] Digredienti ab se Didae mandata dedisse dicitur de filio occidendo. [5] Sacrificium ab Dida seu institutum seu simulatum est, ad quod celebrandum invitatus Demetrius ab Astraeo Heracleam venit. In ea cena dicitur venenum datum. [6] Poculo epoto extemplo sensit, et mox coortis doloribus, relicto convivio cum in cubiculum recepisset sese, crudelitatem patris conquerens, parricidium fratris ac Didae scelus incusans torquebatur. [7] Intromissi deinde Thyrsis quidam Stuberraeus et Beroeaeus Alexander iniectis tapetibus in caput faucesque spiritum intercluserunt. [8] Ita innoxius adulescens, cum in eo ne simplici quidem genere mortis contenti inimici fuissent, interficitur.

1364003749 1364003750 1364003752 1364004025 1364004026 1364004027