|  |



XL, . 27

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

27. (1) , , , , , , . (2) , , , , . (3) 45 , 46. (4) , 47 ; . (5) , (6) , .378 ; . (7) 48 . . (8) , . (9) , , , , (10)   , , , . (11) , , , , , , , (12) , , , ? (13) , , , : , , , ! , , ! (14) , ,  . (15) : , , !

27. Aemilius, postquam nihil usquam auxilii ostendebatur, interceptos credens equites, non ultra differendum ratus quin per se fortunam temptaret, [2] priusquam hostes venirent, qui segnius socordiusque oppugnabant, ad quattuor portas exercitum instruxit ut signo dato simul ex omnibus partibus eruptionem facerent. [3] Quattuor extraordinariis cohortibus duas adiunxit praeposito M. Valerio legato, erumpere praetoria porta iussit. [4] Ad dexteram principalem hastatos legionis primae instruxit; principes ex eadem legione in subsidiis posuit: M. Servilius et L. Sulpicius tribuni militum his praepositi. [5] Tertia legio adversus sinistram principalem portam instructa est. [6] Id tantum mutatum: principes primi et hastati in subsidiis locati; Sex. Iulius Caesar et L. Aurelius Cotta tribuni militum huic legioni praepositi sunt. [7] Q. Fulvius Flaccus legatus cum dextera ala ad quaestoriam portam positus; duae cohortes et triarii duarum legionum in praesidio castrorum manere iussi. [8] Omnes portas contionabundus ipse imperator circumiit, et quibuscumque irritamentis poterat iras militum acuebat, [9] nunc fraudem hostium incusans, qui pace petita, indutiis datis, per ipsum indutiarum tempus contra ius gentium ad castra oppugnanda venissent: [10] nunc quantus pudor esset edocens ab Liguribus, latronibus verius quam hostibus iustis, Romanum exercitum obsideri. [11] Quo ore quisquam vestrum, si hinc alieno praesidio, non vestra virtute evaseritis, occurret, non dico eis militibus, qui Hannibalem, qui Philippum, qui Antiochum, maximos aetatis nostrae reges ducesque, vicerunt, [12] sed iis qui hos ipsos Ligures aliquotiens pecorum modo fugientes per saltus invios consectati ceciderunt? [13] Quod Hispani, quod Galli, quod Macedones Poenive non audeant, Ligustinus hostis vallum Romanum subit, obsidet ultro et oppugnat, quem scrutantes ante devios saltus abditum et latentem vix inveniebamus. [14] Ad haec consentiens reddebatur militum clamor, nullam militum culpam esse, quibus nemo ad erumpendum signum dedisset, [15] daret signum: intellecturum eosdem qui antea fuerint et Romanis et Ligures esse.


  • 45. . 95  . XXXI.
  • 46 , , ( ).
  • 47. . 2  . XXXIII.
  • 48 . . 45; : ( ,   . , . 1, 2, , . 30 .)  187 . . . ( ).
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364004028 1364004029 1364004030

    , .