|  |



XL, . 28

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

28. (1) . (2) , , , , , - . (3) , , , . (4) , , . (5) - , . , . , . (6) , . - . (7) ; . (8) , . , , , , 49. (9) , . ,   , (10)   , .379 , , .

28. Bina cis montes castra Ligurum erant. [2] Ex iis primis diebus sole orto pariter omnes compositi et instructi procedebant; tum nisi exsatiati cibo vinoque arma non capiebant, dispersi inordinati exibant, ut quibus prope certum esset hostes extra vallum non elaturos signa. [3] Adversus ita incompositos eos venientes clamore pariter omnium qui in castris erant, calonum quoque et lixarum sublato simul omnibus portis Romani eruperunt. [4] Liguribus adeo improvisa res fuit ut perinde ac si insidiis circumventi forent trepidarent. [5] Exiguum temporis aliqua forma pugnae fuit: fuga deinde effusa et fugientium passim caedes erat, equitibus dato signo ut conscenderent equos nec effugere quemquam sinerent. In castra omnes trepida fuga compulsi sunt, deinde ipsis exuti castris. [6] Supra quindecim milia Ligurum eo die occisa, capti duo milia et trecenti. Triduo post Ligurum Ingaunorum nomen omne obsidibus datis in dicionem venit. [7] Gubernatores nautaeque conquisiti, qui in praedatoriis fuissent navibus, atque omnes in custodiam coniecti. Et a C. Matieno duumviro naves eius generis in Ligustina ora triginta duae captae sunt. [8] Haec qui nuntiarent litterasque ad senatum ferrent, L. Aurelius Cotta C. Sulpicius Gallus Romam missi, simulque peterent ut L. Aemilio confecta provincia decedere et deducere secum milites liceret atque dimittere. [9] Utrumque permissum ab senatu et supplicatio ad omnia pulvinaria per triduum decreta, iussique praetores Petilius urbanas dimittere legiones, Fabius sociis atque nomini Latino remittere dilectum; [10] et ut praetor urbanus consulibus scriberet senatum aequum censere subitarios milites, tumultus causa conscriptos, primo quoque tempore dimitti.

1364003924 1345970035 1364000736 1364004029 1364004030 1364004031