|  |



XL, . 31

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

31. (1) , , , , (2) , . , .

(3) 61 . (4) , , . (5) , , , . (6) , , , . , (7) , , , , , , . (8) , , , , (9) , , . .381 ; , , .

31. Praetor Romanus ubi satis tot dierum quiete credidit spem factam hosti nihil se priorem moturum, L. Acilium cum ala sinistra et sex milibus provincialium auxiliorum circumire montem iubet qui ab tergo hostibus erat; [2] inde ubi clamorem audisset, decurrere ad castra eorum. Nocte profecti sunt ne possent conspici. [3] Flaccus luce prima C. Scribonium praefectum socium ad vallum hostium cum equitibus extraordinariis sinistrae alae mittit; [4] quos ubi et propius accedere et plures quam soliti erant, Celtiberi conspexerunt, omnis equitatus effunditur castris, simul et peditibus signum ad exeundum datur. [5] Scribonius, uti praeceptum erat, ubi primum fremitum equestrem audivit, avertit equos et castra repetit. [6] Eo effusius sequi hostes. Primo equites, mox et peditum acies aderat, haud dubia spe castra eo die se expugnaturos. Quingentos passus non plus a vallo aberant. [7] Itaque Flaccus ubi satis abstractos eos a praesidio castrorum suorum ratus est, intra vallum exercitu instructo tribus partibus simul erumpit, clamore non tantum ad ardorem pugnae excitandum sublato, sed etiam ut qui in montibus erant exaudirent. [8] Nec morati sunt quin decurrerent, sicut imperatum erat, ad castra; ubi quinque milium armatorum non amplius relictum erat praesidium. [9] Quos cum et paucitas sua et multitudo hostium et improvisa res terruisset, prope sine certamine capiuntur castra. Captis, quae pars maxime a pugnantibus conspici poterat, iniecit Acilius ignem.

1327002003 1327002012 1327002014 1364004032 1364004033 1364004034