|  |



XL, . 29

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

29. (1) [181 .] , - , 50, (2) . , . : , .

(3) , , . (4) :   , ,   . (5) , , , , , ,   ; (6) , , . (7) , 51,   , 52. (8) , , , 53. (9) , , , , ,  (10) , , , 54. (11) , , , , , 55,  . (12) , . , : . (13) ; , 56 , . . (14) 57 , 58.

29. Colonia Graviscae eo anno deducta est in agrum Etruscum, de Tarquiniensibus quondam captum. [2] Quina iugera agri data; tresviri deduxerunt C. Calpurnius Piso P. Claudius Pulcher C. Terentius Istra. Siccitate et inopia frugum insignis annus fuit. Sex menses numquam pluvisse memoriae proditum.

[3] Eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo, dum cultores agri altius moliuntur terram, duae lapideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae, inventae sunt, operculis plumbo devinctis. [4] Litteris Latinis Graecisque utraque arca inscripta erat, in altera Numam Pompilium Pomponis filium, regem Romanorum, sepultum esse, in altera libros Numae Pompilii inesse. [5] Eas arcas cum ex amicorum sententia dominus aperuisset, quae titulum sepulti regis habuerat, inanis inventa, sine vestigio ullo corporis humani aut ullius rei, per tabem tot annorum omnibus absumptis. [6] In altera duo fasces candelis involuti septenos habuere libros, non integros modo sed recentissima specie. [7] Septem Latini de iure pontificum erant, septem Graeci de disciplina sapientiae quae illius aetatis esse potuit. [8] Adicit Antias Valerius Pythagoricos fuisse, volgatae opinioni, qua creditur Pythagorae auditorem fuisse Numam, mendacio probabili accommodata fide. [9] Primo ab amicis qui in re praesenti fuerunt libri lecti; mox pluribus legentibus cum volgarentur, Q. Petilius praetor urbanus studiosus legendi libros eos a L. Petilio sumpsit: [10] et erat familiaris usus, quod scribam quaestor Q. Petilius in decuriam legerat. [11] Lectis rerum summis cum animadvertisset pleraque dissolvendarum religionum esse, L. Petilio dixit sese libros eos in ignem coniecturum esse; priusquam id faceret, se ei permittere uti si quod seu ius seu auxilium se habere ad eos libros repetendos existimaret, experiretur: id integra sua gratia eum facturum. [12] Scriba tribunos plebis adit, ab tribunis ad senatum res est reiecta. Praetor se iusiurandum dare paratum esse aiebat, libros eos legi servarique non oportere. [13] Senatus censuit satis habendum quod praetor iusiurandum polliceretur; libros primo quoque tempore in comitio cremandos esse; pretium pro libris quantum Q. Petilio praetori maiorique parti tribunorum plebis videretur, domino solvendum esse. Id scriba non accepit. [14] Libri in comitio igne a victimariis facto in conspectu populi cremati sunt.


  • 50 . . . : , I, 15, 2.
  • 51 . .: I, 20, 57.
  • 52   ( ). , .
  • 53 ( ) (.: I, 18, 24 . 65  . I). - (.: . , III, 3, 4346). (, 1).
  • 54   , , , , . , . , , , , . , , . , (.: IX, 46, 12). 173 . . . ( , III, 5, 1; IV, 5, 3). .
  • 55, , , .
  • 56  : dominus, , . . , , (). , ,   .
  • 57 .
  • 58 , . , , . , . , ( ) . . .: . , XIII, 8487 ( , ); . , 22 ( ); . , VII, 34.
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364004030 1364004031 1364004032

    , .