|  |



XL, . 53

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6

53. (1) , , , , (2) . . (3) , . . . (4) . , , . (5) , , , . (6) ,   .

53. Biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Fulvius consul profectus in Ligures, per invios montes Ballistae saltus cum exercitu transgressus, signis collatis cum hoste pugnavit: [2] neque tantum acie vicit sed castra quoque eodem die cepit. Tria milia ducenti hostium omnisque ea regio Ligurum in deditionem venit. [3] Consul deditos in campestres agros deduxit, praesidiaque montibus imposuit. Celeriter et ex provincia litterae Romam venerunt: supplicationes ob eas res gestas in triduum decretae sunt; [4] praetores quadraginta hostiis maioribus per supplicationes rem divinam fecerunt. Ab altero consule L. Manlio nihil memoria dignum in Liguribus est gestum. [5] Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi, neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant ut pacati sub imperio populi Romani essent. [6] Eos senatus excedere Italia iussit et consulem Q. Fulvium quaerere et animadvertere in eos qui principes et auctores transcendendi Alpes fuissent.

1260010218 1260010318 1260010320 1364004054 1364004055 1364004056