|  |



XL, . 52

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7

52. (1) , , , , , 129. (2) . (3) , ,   . (4) 130 , 131. (5) : , , , , <>132 , , , , , , (6) , , .395 , , . . <>133 . (7) .

52. Et alter ex censoribus M. Aemilius petiit ab senatu ut sibi dedicationis causa templorum reginae Iunonis et Dianae, quae bello Ligustino ante annis octo vovisset, pecunia ad ludos decerneretur. [2] Viginti milia aeris decreverunt. [3] Dedicavit eas aedes, utramque in circo Flaminio, ludosque scaenicos triduum post dedicationem templi Iunonis, biduum post Dianae, [4] et singulos dies fecit in circo. Idem dedicavit aedem Larum permarinum in Campo. Voverat eam annis undecim ante L. Aemilius Regillus navali proelio adversus praefectos regis Antiochi. [5] Supra valvas templi tabula cum titulo hoc fixa est: Duello magno dirimendo, regibus subigendis, patrandae pacis causa haec pugna exeunti L. Aemilio M. Aemilii filio. . . . Auspicio imperio felicitate ductuque eius inter Ephesum Samum Chiumque, [6] inspectante eopse Antiocho, exercitu omni, equitatu elephantisque, classis regis Antiochi antehac invicta fusa contusa fugataque est, ibique eo die naves longae cum omnibus sociis captae quadraginta duae. Ea pugna pugnata rex Antiochus regnumque. . . . Eius rei ergo aedem Laribus permarinis vovit. [7] Eodem exemplo tabula in aede Iovis in Capitolio supra valvas fixa est.

1364003749 1364003750 1364003752 1364004053 1364004054 1364004055