|  |



XLI, . 13

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8

13. (1) : , 31, ; (2) ; . (3) , , , .

(4) , 32. , . ́   . (5) , ; , ; .

(6) ; , . . (7) 33. , ,   . (8) , , , 34.

13. Prodigia eo anno nuntiata: in Crustumino avem sanqualem quam vocant sacrum lapidem rostro cecidisse, [2] bovem in Campania locutam, vaccam aeneam Syracusis ab agresti tauro qui a pecore aberrasset, initam ac semine adspersam. [3] In Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit, et in Campania bos alenda publice data, Syracusanumque prodigium expiatum editis ab haruspicibus dis, quibus supplicaretur.

[4] Pontifex eo anno mortuus est M. Claudius Marcellus, qui consul censorque fuerat. In eius locum suffectus est pontifex filius eius M. Marcellus. Et Lunam colonia eodem anno duo milia civium Romanorum sunt deducta. [5] Triumviri deduxerunt P. Aelius M. Aemilius Lepidus Cn. Sicinius; quinquagena et singula iugera et semisses agri in singulos dati sunt. De Liguribus captus ager erat; Etruscorum ante quam Ligurum fuerat.

[6] C. Claudius consul ad urbem venit; cui, cum in senatu de rebus in Histria Liguribusque prospere gestis disseruisset, postulanti triumphus est decretus. Triumphavit in magistratu de duabus simul gentibus. [7] Tulit in eo triumpho denarium trecenta septem milia et victoriatum octoginta quinque milia septingentos duos. Militibus in singulos quini deni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti. [8] Sociis dimidio minus quam civibus datum. Itaque taciti ut iratos esse sentires, secuti sunt currum.


  • 31  (  . . 7  . XXXII)  .: . , X, 7, 20). (420 L), ().   .
  • 32 196 . . . (XXXIII, 24, 1), 189 . . . (XXXVII, 58, 2).
  • 33  (), = 34 .
  • 34 , , (. . 9, 912). , , . . , II  I . . . .
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364004114 1364004115 1364004116