|  |



XLI, . 14

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

14. (1) , , , , (2) , , , .408 , , . (3) , , . , . (4) . (5) : , , , , , . (6) , , , .

(7) , 35. , 36. (8) 37; (9) , . (10) , ; . (11) .

14. Cum is triumphus de Liguribus agebatur, Ligures postquam senserunt non consularem tantum exercitum Romam abductum, [2] sed legionem ab Ti. Claudio Pisis dimissam, soluti metu, clam exercitu indicto, per transversos limites superatis montibus in campos degressi, agrum Mutinensem populati, repentino impetu coloniam ipsam ceperunt. [3] Id ubi Romam allatum est, senatus C. Claudium consulem comitia primo quoque tempore habere iussit creatisque in annum magistratibus in provinciam redire et coloniam ex hostibus eripere. Ita, uti censuit senatus, comitia habita. [4] Consules creati Cn. Cornelius Scipio Hispallus, Q. Petilius Spurinus. [5] Praetores inde facti M. Popilius Laenas, P. Licinius Crassus, M. Cornelius Scipio, L. Papirius Maso, M. Aburius, L. Aquilius Gallus. [6] C. Claudio consuli prorogatum in annum imperium et Gallia provincia; et ne Histri idem, quod et Ligures, facerent, socios nominis Latini in Histriam mitteret, quos triumphi causa de provincia deduxisset.

[7] Cn. Cornelio et Q. Petilio consulibus, quo die magistratum inierunt, immolantibus Iovi singulis bubus uti solet, in ea hostia, qua Q. Petilius sacrificavit, in iocinere caput non inventum. Id cum ad senatum rettulisset, bove perlitare iussus. [8] De provinciis deinde consultus senatus Pisas et Ligures provincias consulibus decrevit; [9] cui Pisae provincia obvenisset, cum magistratuum creandorum tempus esset, ad comitia reverti iussit. [10] Additum decreto ut binas legiones novas scriberent et trecenos equites; et dena milia peditum sociis nominique Latino et sescenos imperarent equites. [11] Ti. Claudio prorogatum est imperium in id tempus quo in provinciam consul venisset.

1327002003 1327002012 1327002014 1364004115 1364004116 1364004117