|  |



XLI, . 23

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.

23. (1) , 75. (2) , , , . (3) , , , <>76. , , . (4) 77, , , , , ,  (5) , , , :

(6) , - , , , . , , (7) .415 , , , . - , , , , . (8) , , , , ! (9) , ,   ? , , , ? (10) , , . , , , . (11) , , , , : , . (12) , ? , , , , 78. (13) , , , : , , . , . , , , . (14) , -, ? , , . (15) , , , , , , (16) , , . ? , , ( ?79) : , ! (17) , , , , , , , . (18) , , , , -, , .

23. Haec una ex omni Graecia gens et Atheniensium civitas eo processerat irarum, ut finibus interdiceret Macedonibus. [2] Itaque servitiis ex Achaia fugientibus receptaculum Macedonia erat, quia, cum finibus suis iis interdixissent, intrare regni terminos ipsi non audebant. [3] Id cum Perseus animadvertisset, comprensis omnibus litterae . . . Ceterum ne similis fuga servorum postea fieret, cogitandum et illis esse. [4] Recitatis his litteris per Xenarchum praetorem, qui privatae gratiae aditum apud regem quaerebat, et plerisque moderate et benigne scriptas esse censentibus litteras, atque iis maxime, qui praeter spem recepturi essent amissa mancipia, [5] Callicrates ex iis, qui in eo verti salutem gentis crederent, si cum Romanis inviolatum foedus servaretur

[6] Parva inquit aut mediocris res, Achaei, quibusdam videtur agi: ego maxime gravissimam omnium non agi tantum arbitror sed quodam modo actam esse. Nam qui regibus Macedonum Macedonibusque ipsis finibus interdixissemus manereque id decretum sciremus, quo caveramus, [7] scilicet ne legatos, ne nuntios admitteremus regum, per quos aliquorum ex nobis animi sollicitarentur, ii contionantem quodam modo absentem audimus regem, et, si dis placet, orationem eius probamus. [8] Et cum ferae bestiae cibum ad fraudem suam positum plerumque aspernentur et refugiant, nos caeci specie parvi beneficii inescamur et servulorum minimi pretii recipiendorum spe nostram ipsorum libertatem subrui et temptari patimur. [9] Quis enim non videt viam regiae societatis quaeri, qua Romanum foedus, quo nostra omnia continentur, violetur? Nisi hoc dubium alicui est, bellandum Romanis cum Perseo esse et, quod vivo Philippo expectatum, morte eius interpellatum est, id post mortem Philippi futurum. [10] Duos ut scitis habuit filios Philippus, Demetrium et Persea. Genere materno, virtute, ingenio, favore Macedonum longe praestitit Demetrius. [11] Sed quia in Romanos odii regnum posuerat praemium, Demetrium nullo alio crimine quam Romanae amicitiae initae occidit; Persea, quem belli cum populo Romano prius paene quam regni heredem futurum sciebat, regem fecit. [12] Itaque quid hic post mortem patris egit aliud quam bellum paravit? Bastarnas primum ad terrorem omnium in Dardaniam immisit; qui si sedem eam tenuissent, graviores eos accolas Graecia habuisset quam Asia Gallos habebat. [13] Ea spe depulsus non tamen belli consilia omisit; immo, si vere volumus dicere, iam incohavit bellum. Dolopiam armis subegit nec provocantes de controversiis ad disceptationem populi Romani audivit. Inde transgressus Oetam, ut repente in medio umbilico Graeciae conspiceretur, Delphos ascendit. [14] Haec usurpatio itineris insoliti quo vobis spectare videtur? Thessaliam deinde peragravit; quod sine ullius eorum quos oderat noxa, hoc magis temptationem metuo. [15] Inde litteras ad nos cum muneris specie misit et cogitare iubet, quo modo in reliquum hoc munere non egeamus, hoc est, ut decretum, quo arcentur Peloponneso Macedones, tollamus, [16] rursus legatos regios et hospitia cum principibus et mox Macedonum exercitus, ipsum quoque a Delphis (quantum enim interfluit fretum?) traicientem in Peloponnesum videamus, immisceamur Macedonibus armantibus se adversus Romanos. [17] Ego nihil novi censeo decernendum servandaque omnia integra donec ad certum redigatur vanusne hic timor noster an verus fuerit. [18] Si pax inviolata inter Macedonas Romanosque manebit, nobis quoque amicitia et commercium sit; nunc de eo cogitare periculosum et immaturum videtur.


  • 75 , ; , , , 200 . . . .: XXXI, 44.
  • 76, -, .
  • 77 175174 . . .
  • 78.: XXXVIII, 47, 11 .
  • 79 2,25 .
  • 1364004016 1364004032 1364004048 1364004124 1364004125 1364004126