|  |



XLI, . 26

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5

26. (1) , 84, , . 85 . (2) , , .418 , ; (3) , 86, . , : (4) , , , , , , . (5) , ; ; . , , , .

26. Celtiberi in Hispania, qui bello domiti se Ti. Graccho dediderant, pacati manserant M. Titinio praetore obtinente provinciam. Rebellarunt sub adventum Ap. Claudi orsique bellum sunt ab repentina oppugnatione castrorum Romanorum. [2] Prima lux ferme erat, cum vigiles in vallo quique in portarum stationibus erant, cum vidissent procul venientem hostem, ad arma conclamaverunt. [3] Ap. Claudius, signo proposito pugnae ac paucis adhortatus milites, tribus simul portis eduxit. Obsistentibus ad exitum Celtiberis primo par utrimque proelium fuit, quia propter angustias non omnes in faucibus pugnare poterant Romani; [4] urguentes deinde alii alios secuti ubi evaserunt extra vallum, ut pandere aciem et exaequari cornibus hostium quibus circumibantur possent ita repente inruperunt ut sustinere impetum eorum Celtiberi nequirent. [5] Ante horam secundam pulsi sunt; ad quindecim milia caesa aut capta, signa adempta duo et triginta. Castra etiam eo die expugnata debellatumque; nam qui superfuere proelio, in oppida sua dilapsi sunt. Quieti deinde paruerunt imperio.


  • 84 179 . . . (XL, 47, 1); 177 . . . . . 6, 4; 7, 2; 178 . . .   : XL, 59, 5.
  • 85 175 . . . . , . 54.
  • 86 .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364004127 1364004128 1364004200