|  |



XLI, . 25

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8

25. (1) : , , . (2) , ; , , . (3) , , 82 , (4) , ,     . - . (5) ́, , , . (6) ; , ,   ,  , ; , .

(7) . , , . , . (8) . ,   83.

25. Per haec tempora Aetolorum in semet ipsos versus furor mutuis caedibus ad internecionem adducturus videbatur gentem. [2] Fessi deinde et Romam utraque pars miserunt legatos et inter se ipsi de reconcilianda concordia agebant; quae novo facinore discussa res veteres etiam iras excitavit. [3] Exulibus Hypataeis, qui factionis Proxeni erant, cum reditus in patriam promissus esset fidesque data per principem civitatis Eupolemum, [4] octoginta illustres homines, quibus redeuntibus inter ceteram multitudinem Eupolemus etiam obvius exierat, cum salutatione benigna excepti essent dextraeque datae, ingredientes portam, fidem datam deosque testis nequiquam invocantes interfecti sunt. Inde gravius de integro bellum exarsit. [5] C. Valerius Laevinus et Ap. Claudius Pulcher et C. Memmius et M. Popilius et L. Canuleius missi ab senatu venerant. [6] Apud eos cum Delphis utriusque partis legati magno certamine agerent, Proxenus maxime cum causa tum eloquentia praestare visus est; qui paucos post dies ab Orthobula uxore veneno est sublatus; damnataque eo crimine in exilium abiit. [7] Idem furor et Cretenses lacerabat. Adventu deinde Q. Minuci legati, qui cum decem navibus missus ad sedanda eorum certamina erat, ad spem pacis venerant. Ceterum indutiae tantum sex mensum fuerunt; inde multo gravius bellum exarsit. [8] Lycii quoque per idem tempus ab Rhodiis bello vexabantur. Sed externorum inter se bella, quo quaeque modo gesta sint, persequi non operae est satis superque oneris sustinenti res a populo Romano gestas perscribere.

1327008035 1260010234 1260010302 1364004126 1364004127 1364004128