|  |



XLI, . 28

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

28. (1) ; . (2) , , . (3) , , . (4)   - , . (5)   : , , , , , 100. (6) ; . (7) .

(8) 101 : . 102. (9) 103, , . . (10) , .

(11) , ; , , : ,   ,   . , [2] , 104 105.

28. Exitu prope anni diem unum supplicatio fuit ob res prospere gestas in Hispania ductu auspicioque Ap. Claudi proconsulis; et maioribus hostiis viginti sacrificatum. [2] Et alterum diem supplicatio ad Cereris, Liberi Liberaeque fuit, quod ex Sabinis terrae motus ingens cum multis aedificiorum ruinis nuntiatus erat. [3] Cum Ap. Claudius ex Hispania Romam redisset, decrevit senatus ut ovans urbem iniret. [4] Iam consularia comitia appetebant; quibus magna contentione habitis propter multitudinem petentium creati L. Postumius Albinus et M. Popilius Laenas. [5] Praetores inde facti N. Fabius Buteo C. Matienus C. Cicereius M. Furius Crassipes iterum A. Atilius Serranus iterum C. Cluvius Saxula iterum. [6] Comitiis perfectis Ap. Claudius Cento ex Celtiberis ovans cum in urbem iniret, decem milia pondo argenti, quinque milia auri in aerarium tulit. [7] Flamen Dialis inauguratus est Cn. Cornelius.

[8] Eodem anno tabula in aede Matris Matutae cum indice hoc posita est.: Ti. Semproni Gracchi consulis imperio auspicioque legio exercitusque populi Romani Sardiniam subegit. In ea provincia hostium caesa aut capta supra octoginta milia. [9] Re publica felicissime gesta atque liberatis sociis, vectigalibus restitutis exercitum salvum atque incolumem plenissimum praeda domum reportavit; iterum triumphans in urbem Romam redit. Cuius rei ergo hanc tabulam donum Iovi dedit. [10] Sardiniae insulae forma erat, atque in ea simulacra pugnarum picta.

[11] Munera gladiatorum eo anno aliquot, parva alia, data; unum ante cetera insigne fuit T. Flaminini, quod mortis causa patris sui cum visceratione epuloque et ludis scaenicis quadriduum dedit. Magni tum muneris ea summa fuit quod per triduum quattuor et septuaginta homines pugnarint.


  • 100 , : 187 . . . (XXXVIII, 42, 4), 192 . . . (XXXV, 10, 11), , , 175 . . . (. , . 54).
  • 101. . 77  . XXXIII.
  • 102- , , (428430 L.), .
  • 103. . .
  • 104 , . , , - ( 150 . . .) . , , , . : , , (. , 21, . . . ).
  • 105 , : 169 . . . ( )?


  • [2] . 1994: , . 2002: . : quattuor et septuaginta. . 1994.
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364004200 1364004201 1364004202

    , .