|  |



XLII, . 1

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

. III, . 420 1. (1) . (2) ,   , , , , . (3) , , , , ; (4) . (5) : ,   ,   , 1  ,   ,   . (6) , , , , 2. (7) : 3  , . , , , , , , , . (8) 4. (9) , , . (10) 5, , , . (11) , -, , . . (12) ,     , .421 , , .

1. L. Postumius Albinus M. Popilius Laenas consules cum omnium primum de provinciis et exercitibus ad senatum rettulissent, [2] Ligures utrique decreti sunt, ut novas ambo quibus eam provinciam obtinerent legiones binae singulis decretae et socium Latini nominis dena milia peditum et sescenos equites, et supplementum Hispaniae tria milia peditum Romanorum scriberent et ducentos equites. [3] Ad hoc mille et quingenti pedites Romani cum centum equitibus scribi iussi, cum quibus praetor cui Sardinia obtigisset in Corsicam transgressus bellum gereret; [4] interim M. Atilius, vetus praetor, provinciam obtineret Sardiniam. [5] Praetores deinde provincias sortiti sunt, A. Atilius Serranus urbanam, C. Cluvius Saxula inter cives et peregrinos, N. Fabius Buteo Hispaniam citeriorem, M. Matienus ulteriorem, M. Furius Crassipes Siciliam, C. Cicereius Sardiniam. [6] Priusquam in provincias magistratus proficiscerentur, senatui placuit, L. Postumium consulem ad agrum publicum a privato terminandum in Campaniam ire, cuius ingentem modum possidere privatos paulatim proferendo fines constabat. [7] Hic iratus Praenestinis, quod, cum eo privatus sacrificii in templo Fortunae faciendi causa profectus esset, nihil in se honorifice neque publice neque privatim factum a Praenestinis esset, priusquam ab Roma proficisceretur, litteras Praeneste misit ut sibi magistratus obviam exiret, locum publice pararent ubi deverteretur, iumentaque cum exiret inde praesto essent. [8] Ante hunc consulem nemo umquam sociis in ulla re oneri aut sumptui fuit. [9] Ideo magistratus mulis tabernaculisque et omni alio instrumento militari ornabantur, ne quid tale imperarent sociis. [10] Privata hospitia habebant; ea benigne comiterque colebant, domusque eorum Romae hospitibus patebant, apud quos ipsis deverti mos esset. [11] Legati qui repente aliquo mitterentur singula iumenta per oppida, iter qua faciendum erat, imperabant; aliam impensam socii in magistratus Romanos non faciebant. [12] Ira consulis etiamsi iusta, non tamen in magistratu exercenda, et silentium nimis aut modestum aut timidum Praenestinorum ius, velut probato exemplo, magistratibus fecit graviorum in dies talis generis imperiorum.

1327002003 1327002012 1327002014 1364004202 1364004203 1364004204