|  |



XLII, . 11

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

11. (1) , , 27, . ́ , ́ , , . (2) , , , , , . , (3) , -, .427 , , , . (4) , , , , , 28. (5) , , . , , , , . (6) , , , , . , . (7) , , , . (8) , , , , , : (9) , .

11. Attalum, regis Eumenis fratrem, legatum venisse Romam Valerius Antias his consulibus scribit ad deferenda de Perseo crimina indicandosque apparatus belli. Plurium annales, et quibus credidisse malis, ipsum Eumenem venisse tradunt. [2] Eumenes igitur ut Romam venit, exceptus cum tanto honore quantum non meritis tantum eius, sed beneficiis etiam suis, ingentia quae in eum congesta erant, existimabant deberi, a praetore in senatum est introductus. [3] Causam veniendi sibi Romam fuisse dixit praeter cupiditatem videndi deos hominesque, quorum beneficio in ea fortuna esset, supra quam ne optare quidem auderet, etiam ut coram moneret senatum ut Persei conatis obviam iret. [4] Orsus inde a Philippi consiliis necem Demetri filii rettulit, adversantis Romano bello; Bastarnarum gentem excitam sedibus suis, quorum auxiliis fretus in Italiam transiret. [5] Haec secum volutantem in animo, oppressum fato, regnum ei reliquisse, quem infestissimum esse sensisset Romanis. Itaque Persea hereditarium a patre relictum bellum et simul cum imperio traditum, iamiam proximum alere ac fovere omnibus consiliis. [6] Florere praeterea iuventute quam stirpem longa pax ediderit, florere opibus regni, florere etiam aetate. Quae cum corporis robore ac viribus vigeat, animum esse inveteratum diutina arte atque usu belli. [7] Iam inde a puero patris contubernio Romanis quoque bellis, non finitimis tantum adsuetum, missum a patre in expeditiones multas variasque. [8] Iam ex quo ipse accepisset regnum, multa, quae non vi non dolo Philippus omnia expertus potuisset moliri, admirando rerum successu tenuisse. [9] Accessisse ad vires eam quae longo tempore multis magnisque meritis pareretur auctoritatem.

1327002002 1327002004 1327002006 1364004212 1364004213 1364004214