|  |



XLII, . 18

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7

18. (1) ; , , , . (2) , , , , , (3) , , , , , . (4) , , , , . (5) .

(6) , , ; , , , . .432 (7) . .

18. Haec ad ea quae ab Eumene delata erant accessere, quo maturius hostis Perseus iudicaretur, quippe quem non iustum modo apparare bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latrociniorum ac veneficiorum cernebant. [2] Belli administratio ad novos consules reiecta est; in praesentia tamen Cn. Sicinium praetorem, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, scribere milites placuit, [3] qui Brundisium ducti primo quoque tempore Apolloniam in Epirum traicerentur ad occupandas maritimas urbes, ubi consul cui provincia Macedonia obvenisset, classem appellere tuto et copias per commodum exponere posset. [4] Eumenes, aliquamdiu Aeginae retentus periculosa et difficili curatione, cum primum tuto potuit, profectus Pergamum, praeter pristinum odium recenti etiam scelere Persei stimulante summa vi parabat bellum. [5] Legati eo ab Roma gratulantes quod e tanto periculo evasisset venerunt.

[6] Cum Macedonicum bellum in annum dilatum esset, ceteris praetoribus iam in provincias profectis, M. Iunius et Sp. Lucretius, quibus Hispaniae provinciae obvenerant, fatigantes saepe idem petendo senatum, tandem pervicerunt ut supplementum sibi ad exercitum daretur: tria milia peditum, centum et quinquaginta equites in Romanas legiones scribere, [7] in socialem exercitum quinque milia peditum et trecentos equites imperare sociis iussi. Hoc copiarum in Hispanias cum praetoribus novis portatum est.

1260010118 1260010120 1260010205 1364004219 1364004220 1364004221