|  |



XLII, . 17

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

17. (1) , , 37; .431 , . (2) , , , . (3) ; , , ,   . (4) . , , ,   , . (5) , , , , . (6) , , , , , , , , ; (7) , , , , . (8) , , . , , , ; (9) , , , .

17. Sub idem tempus C. Valerius ex Graecia, qui legatus ad visendum statum regionis eius speculandaque consilia Persei regis ierat, redit, congruentiaque omnia criminibus ab Eumene adlatis referebat. [2] Simul et adduxerat secum Praxo a Delphis, cuius domus receptaculum latronum fuerat, et L. Rammium Brundisinum, qui talis indicii delator erat. [3] Princeps Brundisi Rammius fuit; hospitioque et duces Romanos omnes et legatos, exterarum quoque gentium insignes, praecipue regios, accipiebat. [4] Ex eo notitia ei cum absente Perseo fuerat; litterisque spem amicitiae interioris magnaeque inde fortunae facientibus ad regem profectus brevi perfamiliaris haberi trahique magis quam vellet in arcanos sermones est coeptus. [5] Promissis enim ingentibus praemiis petere institit ab eo rex, quoniam duces omnes legatique Romani hospitio eius uti adsuessent, quibus eorum ipse scripsisset, ut venenum dandum curaret. [6] Cuius scire se comparationem plurimum difficultatis et periculi habere; pluribus consciis comparari; eventu praeterea incerto esse ut aut satis efficacia ad rem peragendam aut tuta ad rem celandam dentur. [7] Se daturum quod nec in dando nec datum ullo signo deprendi posset. [8] Rammius veritus ne, si abnuisset, primus ipse veneni experimentum esset, facturum pollicitus proficiscitur; nec Brundisium ante redire quam convento C. Valerio legato, qui circa Chalcidem esse dicebatur, voluit. [9] Ad eum primum indicio delato, iussu eius Romam simul venit. Introductus in curiam quae acta erant exposuit.


  • 37. , . 6, 5.
  • 1364000840 1364002137 1364002336 1364004218 1364004219 1364004220