|  |



XLII, . 20

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6

20. (1) , , , 40, , , . (2) - , . (3) , , ,   , , , ; , . . (4) , , .433 , , , , . (5) , . , ; , , ; . (6) .

20. In suspensa civitate ad expectationem novi belli, nocturna tempestate columna rostrata in Capitolio bello Punico priore posita ob victoriam M. Aemilii consulis, cui collega Ser. Fulvius fuit, tota ad imum fulmine discussa est. Ea res prodigii loco habita ad senatum relata est; [2] patres et ad haruspices referri et decemviros adire libros iusserunt. [3] Decemviri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque habendam, victimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romae et in Campania ad Minervae promunturium renuntiarunt; ludos per decem dies Iovi optimo maximo primo quoque die faciendos. [4] Ea omnia cum cura facta. Haruspices in bonum versurum id prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quae tempestas disiecisset. [5] Accesserunt quae cumularent religiones animis: Saturniae nuntiatum erat sanguine per triduum in oppido pluvisse; Calatiae asinum tripedem natum, et taurum cum quinque vaccis uno ictu fulminis exanimatos; Auximi terra pluvisse. [6] Horum quoque prodigiorum causa res divinae factae et supplicatio unum diem feriaeque habitae.


  • 40 255 . . . .
  • 1260010112 1260010119 1327002005 1364004221 1364004222 1364004223