|  |



XLII, . 19

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8

19. (1) , , , . , ; (2) , 38.

(3) , , , ,   . , , . (4) , , . (5) , , , . (6) , , , .   , 39, , . (7) , . , , : . (8) , , .

19. Eodem anno, quia per recognitionem Postumi consulis magna pars agri Campani, quem privati sine discrimine passim possederant, recuperata in publicum erat, M. Lucretius tribunus plebis promulgavit ut agrum Campanum censores fruendum locarent, [2] quod factum tot annis post captam Capuam non fuerat, ut in vacuo vagaretur cupiditas privatorum.

[3] Cum in expectatione senatus esset bello etsi non indicto, tamen iam decreto, qui regum suam, qui Persei secuturi amicitiam essent, legati Ariarathis puerum filium regis secum adducentes Romam venerunt; [4] quorum oratio fuit regem educendum filium Romam misisse, ut iam inde a puero assuesceret moribus Romanis hominibusque. [5] Petere ut eum non sub hospitum modo privatorum custodia, sed publicae etiam curae ac velut tutelae vellent esse. [6] Et regis legatio grata senatui fuit; decreverunt ut Cn. Sicinius praetor aedes instruendas locaret ubi filius regis comitesque eius habitare recte possent. Et Thracum legatis, Maedis Cepnatisque et Astis societatem amicitiamque petentibus et quod petebant datum est, et munera binum milium aeris in singulos missa. [7] Hos utique populos, quod ab tergo Macedoniae Thracia esset, adsumptos in societatem gaudebant. Sed ut in Asia quoque et insulis explorata omnia essent, Ti. Claudium Neronem M. Decimium legatos miserunt. [8] Adire eos Cretam et Rhodum iusserunt, simul renovare amicitiam, simul speculari, num sollicitati animi sociorum ab rege Perseo essent.


  • 38. , . 1, 6 9, 7 . 2.
  • 39 , , .
  • 1260010216 1260010232 1260010237 1364004220 1364004221 1364004222