|  |



XLII, . 23

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

23. (1) , . . (2) , , 49, , , . , ,   , (3) , , ; (4) 50, , , , , , 51. (5) , . , : (6) , ,   , , , , , , . (7) , , , , , , . (8) , , , - , . (9) , . (10) .435 , , . , , , ,   .

23. Legati Carthaginienses eo tempore Romae erant et Gulussa, filius Masinissae. Inter eos magnae contentiones in senatu fuere. [2] Carthaginienses querebantur, praeter agrum de quo ante legati ab Roma, qui re praesenti cognoscerent, missi essent, amplius septuaginta oppida castellaque agri Carthaginiensis biennio proximo Masinissam vi atque armis possedisse: id illi, cui nihil pensi sit, facile esse. [3] Carthaginienses foedere illigatos silere; prohiberi enim extra fines efferre arma; [4] quamquam sciant in suis finibus, si inde Numidas pellerent, se gesturos bellum, illo haud ambiguo capite foederis deterreri quo diserte vetentur cum sociis populi Romani bellum gerere. [5] Sed iam ultra superbiam crudelitatemque et avaritiam eius non pati posse Carthaginienses. Missos esse, se qui orarent senatum, ut trium harum rerum unam ab se impetrari sinerent: [6] ut vel ex aequo inter regem socium populumque Carthaginiensem quid cuiusque esset disceptarent; vel permitterent Carthaginiensibus ut adversus iniusta arma pio iustoque se tutarentur bello; vel ad extremum, si gratia plus quam veritas apud eos valeret, semel statuerent, quid donatum ex alieno Masinissae vellent. [7] Modestius certe daturos eos et se scituros, quid dedissent; ipsum nullum praeterquam suae libidinis arbitrio finem facturum. [8] Horum si nihil impetrarent, et aliquod suum post datam a P. Scipione pacem delictum esset, ipsi potius animadverterent in se. [9] Tutam servitutem se sub dominis Romanis quam libertatem expositam ad iniurias Masinissae malle; [10] perire denique semel ipsis satius esse quam sub acerbissimi carnificis arbitrio spiritum ducere. Sub haec dicta lacrimantes procubuerunt stratique humi non sibi magis misericordiam quam regi invidiam conciliarunt.

1260010114 1260010213 1260010215 1364004224 1364004225 1364004226