|  |



XLII, . 22

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8

22. (1) . (2) ; ́ , , , , . (3) , : .434 46 . (4) , , . (5) , , 47,   . (6) ; . (7) 48 ; , , , , ; , , . (8) .

22. Tum demum consules in provinciam profecti sunt exercitumque a M. Popilio acceperunt. [2] Neque tamen M. Popilius reverti Romam audebat, ne causam diceret adverso senatu, infestiore populo, apud praetorem, qui de quaestione in se proposita senatum consuluisset. [3] Huic detractationi eius tribuni plebis alterius rogationis denuntiatione occurrerunt ut, si non ante idus Novembres in urbem Romam introisset, de absente eo C. Licinius statueret ac iudicaret. [4] Hoc tractus vinculo cum redisset, ingenti cum invidia in senatum venit. [5] Ibi cum laceratus iurgiis multorum esset, senatus consultum factum est ut qui Ligurum post Q. Fulvium L. Manlium consules hostes non fuissent, ut eos C. Licinius Cn. Sicinius praetores in libertatem restituendos curarent, agrumque iis trans Padum consul C. Popilius daret. [6] Multa milia hominum hoc senatus consulto restituta in libertatem, transductisque Padum ager est assignatus. [7] M. Popilius rogatione Marcia bis apud C. Licinium causam dixit; tertio praetor, gratia consulis absentis et Popiliae familiae precibus victus, idibus Martiis adesse reum iussit, quo die novi magistratus inituri erant honorem, ne diceret ius qui privatus futurus esset. [8] Ita rogatio de Liguribus arte fallaci elusa est.


  • 46. . 13 .
  • 47 179 . . . .: XL, 43, 4.
  • 48. , . 21, 8. .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364004223 1364004224 1364004225