|  |



XLII, . 25

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

25. (1) , , , 54 . (2) , . , , ; (3) , ; , , , ; (4) : , , ; (5) , ; (6) , ; (7) , , .436 , . (8) 55 , ; , , , , . (9) , , , . (10) , : , , ; , , , ; (11) , ; , , , , , . (12) , , . . . (13) , , .

. (14) , , , , , .

25. Sub idem tempus Cn. Servilius Caepio Ap. Claudius Cento T. Annius Luscus legati ad res repetendas in Macedoniam renuntiandamque amicitiam regi missi redierunt; [2] qui iam sua sponte infestum Persei senatum insuper accenderunt, relatis ordine quae vidissent quaeque audissent: vidisse se per omnes urbes Macedonum summa vi parari bellum. [3] Cum ad regem pervenissent, per multos dies conveniendi eius potestatem non factam; postremo, cum desperato iam colloquio profecti essent, tum demum se ex itinere revocatos et ad eum introductos esse. [4] Suae orationis summam fuisse: foedus cum Philippo ictum esse, cum ipso eo post mortem patris renovatum, in quo diserte prohiberi eum extra fines arma efferre, prohiberi socios populi Romani lacessere bello. [5] Exposita deinde ab se ordine, quae ipsi nuper in senatu Eumenen vera omnia et comperta referentem audissent. [6] Samothracae praeterea per multos dies occultum consilium cum legationibus civitatium Asiae regem habuisse. [7] Pro his iniuriis satisfieri senatum aequum censere, reddique sibi res sociisque suis quas contra ius foederis habeat. [8] Regem ad ea primo accensum ira inclementer locutum, avaritiam superbiamque Romanis obicientem frementemque quod alii super alios legati venirent speculatum dicta factaque sua, quod se ad nutum imperiumque eorum omnia dicere ac facere aequum censerent; [9] postremo multum ac diu vociferatum reverti postero die iussisse: scriptum se responsum dare velle. [10] Tum ita sibi scriptum traditum esse: foedus cum patre ictum ad se nihil pertinere; id se renovari, non quia probaret sed quia in nova possessione regni patienda omnia essent, passum. [11] Novum foedus si secum facere vellent, convenire prius de condicionibus debere; si in animum inducerent, ut ex aequo foedus fieret, et se visurum quid sibi faciendum esset, et illos credere e re publica consulturos. [12] Atque ita se proripuisse, et summoveri e regia omnes coeptos. Tum se amicitiam et societatem renuntiasse. Qua voce eum accensum restitisse atque voce clara denuntiasse sibi ut triduo regni sui decederent finibus. [13] Ita se profectos; nec sibi aut manentibus aut abeuntibus quidquam hospitaliter aut benigne factum.

[14] Thessali deinde Aetolique legati auditi. Senatui, ut scirent quam primum quibus ducibus usura res publica esset, litteras mitti consulibus placuit ut uter eorum posset Romam ad magistratus creandos veniret.


  • 54   . .: I, 32, 512 XXXVI, 3, 712.
  • 55 , , (. 36 39) .   .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364004226 1364004227 1364004228

    , .