|  |



XXXVI, . 3

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

3. (1) , , , ; . (2) , , (3) , , 13, .191 , , , ; , .

(4) , - . (5) , , . , , . (6) , , , , , , .

(7) , - ; (8) , 14. (9) , , 15, , , - ; (10) , , ; , . (11) , , , (12) 16.

(13) , , , , , , 17,  . (14) . .

3. Legati terni in Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad frumentum rogandum quod in Graeciam portaretur missi, pro quo pretium solveret populus Romanus. [2] Adeoque in apparatum curamque eius belli civitas intenta fuit ut P. Cornelius consul ediceret, [3] qui senatores essent quibusque in senatu sententiam dicere liceret, quique minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab urbe Roma abiret quam unde eo die redire posset, neve uno tempore quinque senatores ab urbe Roma abessent. [4] In comparanda impigre classe C. Livium praetorem contentio orta cum colonis maritimis paulisper tenuit. [5] Nam cum cogerentur in classem, tribunos plebi appellarunt; ab iis ad senatum reiecti sunt. Senatus ita ut ad unum omnes consentirent, decrevit vacationem rei navalis eis colonis non esse. [6] Ostia et Fregenae et Castrum Novum et Pyrgi et Antium et Tarracina et Minturnae et Sinuessa fuerunt, quae cum praetore de vacatione certarunt. [7] Consul deinde M. Acilius ex senatus consulto ad collegium fetialium rettulit, ipsine utique regi Antiocho indiceretur bellum, an satis esset ad praesidium aliquod eius nuntiari, [8] et num Aetolis quoque separatim indici iuberent bellum, et num prius societas et amicitia eis renuntianda esset quam bellum indicendum. [9] Fetiales responderunt iam ante sese, cum de Philippo consulerentur, decrevisse nihil referre, ipsi coram an ad praesidium nuntiaretur; [10] amicitiam renuntiatam videri, cum legatis totiens repetentibus res nec reddi nec satisfieri aequum censuissent; [11] Aetolos ultro sibi bellum indixisse, cum Demetriadem, sociorum urbem, per vim occupassent, Chalcidem terra marique oppugnatum issent, [12] regem Antiochum in Europam ad bellum populo Romano inferendum traduxissent. [13] Omnibus iam satis comparatis M. Acilius consul edixit ut quos L. Quinctius milites conscripsisset et quos sociis nominique Latino imperasset, quos secum in provinciam ire oporteret, et tribuni militum legionis primae et tertiae, ut ii omnes Brundisium idibus Mais convenirent. [14] Ipse a. d. quintum nonas Maias paludatus urbe egressus est. Per eosdem dies et praetores in provincias profecti sunt.


  • 13. . , , , .
  • 14, , - (211 . . .) , , .
  • 15.: XXXI, 8, 3.
  • 16 III (.: XXXV, 16, 3),   . , .
  • 17 (.: XXVII, 36, 14).
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364003604 1364003605 1364003606

    , .