|  |



XLII, . 24

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

24. (1) , , , . (2) , , , , , . (3) 52 . (4) , ,   - . (5) , : (6) , , , . (7) , . (8) , , , , , . (9) , , . (10) . 53, .

24. Interrogari Gulussam placuit quid ad ea responderet, aut, si prius mallet expromere, super qua re Romam venisset. [2] Gulussa neque sibi facile esse dixit de iis rebus agere de quibus nihil mandati a patre haberet, neque patri facile fuisse mandare, cum Carthaginienses nec, de qua re acturi essent, nec omnino ituros se Romam indicaverint. [3] In aede Aesculapi clandestinum eos per aliquot noctes consilium principum habuisse, unde nihil emanasse praeterquam legatos occultis cum mandatis Romam mitti. [4] Eam causam fuisse patri mittendi se Romam, qui deprecaretur senatum ne quid communibus inimicis criminantibus se crederent, quem ob nullam aliam causam nisi propter constantem fidem erga populum Romanum odissent. [5] His utrimque auditis senatus, de postulatis Carthaginiensium consultus responderi ita iussit: [6] Gulussam placere extemplo in Numidiam proficisci et nuntiare patri ut de iis de quibus Carthaginienses querantur legatos quam primum ad senatum mittat denuntietque Carthaginiensibus, ut ad disceptandum veniant. [7] Se alia quae possent Masinissae honoris causa et fecisse et facturos esse; ius gratiae non dare. [8] Agrum qua cuiusque sit possideri velle, nec novos statuere fines, sed veteres observare in animo habere. [9] Carthaginiensibus victis se et urbem et agros concessisse, non ut in pace eriperent per iniuriam, quae iure belli non ademissent. [10] Ita regulus Carthaginiensesque dimissi. Munera ex instituto data utrisque aliaque hospitalia comiter conservata.

1327002006 1327002017 1327002022 1364004225 1364004226 1364004227

, .