|  |



XLII, . 31

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

31. (1) , . , , , . (2) , , . , , 74;   . (3) : , , . (4) . :   . (5) , : , , 75. : (6) , .441 , , (7) ; , ,   . (8) , ; , , 76, , . (9) ,   ,   ,   ,   . , .

31. Senatus consultum inde factum est ut consules inter se provincias Italiam et Macedoniam compararent sortirenturve; cui Macedonia obvenisset, ut is regem Persea quique eius sectam secuti essent, nisi populo Romano satisfecissent, bello persequeretur. [2] Legiones quattuor novas scribi placuit, binas singulis consulibus. Id praecipui provinciae Macedoniae datum quod, cum alterius consulis legionibus quina milia et duceni pedites ex vetere instituto darentur in singulas legiones, in Macedoniam sena milia peditum scribi iussa, equites treceni aequaliter in singulas legiones. [3] Et in sociali exercitu consuli alteri auctus numerus: sedecim milia peditum octingentos equites, praeter eos quos Cn. Sicinius duxisset, sescentos equites, in Macedoniam traiceret. [4] Italiae satis visa duodecim milia sociorum peditum, sescenti equites. Illud quoque praecipuum datum sorti Macedoniae, ut centuriones militesque veteres scriberet quos vellet consul usque ad quinquaginta annos. [5] In tribunis militum novatum eo anno propter Macedonicum bellum, quod consules ex senatus consulto ad populum tulerunt, ne tribuni militum eo anno suffragiis crearentur, sed consulum praetorumque in iis faciendis iudicium arbitriumque esset. [6] Inter praetores ita partita imperia: praetorem, cuius sors fuisset ut iret quo senatus censuisset, Brundisium ad classem ire placuit, [7] atque ibi recognoscere socios navales, dimissisque si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare operam ut duae partes civium Romanorum, tertia sociorum esset. [8] Commeatus classi legionibus ut ex Sicilia Sardiniaque subveherentur, praetoribus, qui eas provincias sortiti essent, mandari placuit ut alteras decimas Siculis Sardisque imperarent, quod frumentum ad exercitum in Macedoniam portaretur. [9] Siciliam C. Caninius Rebilus est sortitus, L. Furius Philus Sardiniam, L. Canuleius Hispaniam, C. Sulpicius Galba urbanam iurisdictionem L. Villius Annalis inter peregrinos; C. Lucretio Gallo, quo senatus censuisset sors obvenit.


  • 74 6 (.: XXXV, 2, 4; XLIII, 12, 34; XLIV, 21, 8). (III, 107, 11; VI, 20, 8), 4200 (),   5 . .
  • 7524 ( , ) . 361 . . . (.: VII, 5, 9), 311 . . .  16 (IX, 30, 3). 207 . . . 24, , , .
  • 76. : XXXVI, 2, 12; XXVII, 2, 12, . 11  . XXXVI 8  . XXVII.
  • 1327002006 1327002024 1327002025 1364004232 1364004233 1364004234