|  |



XLII, . 37

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

37. (1) , , . - , , . (2) , , 93. (3) , , . (4) , ; , . (5) , .445 , , . (6) , , , . (7) , , , ,   . . (8) , ; , , 94 , , (9) , , , - .

37. Paucis post diebus Q. Marcius et A. Atilius et P. et Ser. Cornelii Lentuli et L. Decimius, legati in Graeciam missi, Corcyram peditum mille secum advexerunt; ibi inter se et regiones quas obirent et milites diviserunt. [2] L. Decimius missus est ad Gentium regem Illyriorum, quem si aliquem respectum amicitiae cum populo Romano habere cerneret, temptare ut etiam ad belli societatem perliceret iussus. [3] Lentuli in Cephallaniam missi, ut in Peloponnesum traicerent oramque maris in occidentem versi ante hiemem circumirent. [4] Marcio et Atilio Epirus, Aetolia, Thessalia circumeundae assignantur; inde Boeotiam atque Euboeam adspicere iussi, tum in Peloponnesum traicere; ibi congressuros se cum Lentulis constituunt. [5] Priusquam digrederentur a Corcyra, litterae a Perseo adlatae sunt, quibus quaerebat quae causa Romanis aut in Graeciam traiciendi copias aut urbes occupandi esset. [6] Cui rescribi non placuit, nuntio ipsius qui litteras attulerat dici, praesidii causa ipsarum urbium Romanos facere. [7] Lentuli circumeuntes Peloponnesi oppida, cum sine discrimine omnes civitates adhortarentur ut, quo animo qua fide adiuvissent Romanos Philippi primum, deinde Antiochi bello, eodem adversus Persea iuvarent, fremitum in contionibus movebant, [8] Achaeis indignantibus eodem se loco esse, qui omnia a principiis Macedonici belli praestitissent Romanis, quo Messenii atque Elii, qui et Macedonis Philippi bello hostes fuissent Romanis et pro Antiocho postea arma adversus populum Romanum tulissent ac, [9] nuper in Achaicum contributi concilium, velut praemium belli se victoribus Achaeis tradi quererentur.

1345970037 1260010114 1260010216 1364004238 1364004239 1364004240