|  |



XLII, . 38

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

38. (1) , , . , 95 . (2)   , , , 96, , . . (3) , , , , ,   97; (4) , , , , , . (5) , . , , , , , : 98. (6) 99. , , ,   . (7) , . (8) , , . , , . (9) , .446 , , , . (10) , ;   , 100,  .

38. Marcius et Atilius ad Gitana, Epiri oppidum, decem milia a mari cum escenderent, concilio Epirotarum habito cum magno omnium assensu auditi sunt; et quadringentos iuventutis eorum in Orestas, ut praesidio essent liberatis ab Macedonibus, miserunt. [2] Inde in Aetoliam progressi ac paucos ibi morati dies, dum in praetoris mortui locum alius sufficeretur, Lycisco praetore facto quem Romanorum favere rebus satis compertum erat, transierunt in Thessaliam. [3] Eo legati Acarnanes et Boeotorum exules venerunt. Acarnanes nuntiare iussi quae Philippi primum, Antiochi deinde bello, decepti pollicitationibus regiis, adversus populum Romanum commisissent, ea corrigendi occasionem illis oblatam. [4] Si male meriti clementiam populi Romani experti essent, bene merendo liberalitatem experirentur. [5] Boeotis exprobratum societatem eos cum Perseo iunxisse. Cum culpam in Ismeniam, principem alterius partis, conferrent et quasdam civitates dissentientes in causam deductas, appariturum id esse Marcius respondit; singulis enim civitatibus de se ipsis consulendi potestatem facturos. [6] Thessalorum Larisae fuit concilium. Ibi et Thessalis benigna materia gratias agendi Romanis pro libertatis munere fuit, et legatis, quod et Philippi prius et post Antiochi bello enixe adiuti a gente Thessalorum essent. [7] Hac mutua commemoratione meritorum accensi animi multitudinis ad omnia decernenda quae Romani vellent.

[8] Secundum hoc concilium legati a Perseo rege venerunt privati maxime hospitii fiducia, quod ei paternum cum Marcio erat. Ab huius necessitudinis commemoratione orsi petierunt legati in colloquium veniendi regi potestatem faceret. [9] Marcius et se ita a patre suo accepisse dixit, amicitiam hospitiumque cum Philippo fuisse, et minime immemorem necessitudinis eius legationem eam suscepisse. [10] Colloquium, si satis commode valeret, non fuisse se dilaturum; nunc, ubi primum posset, ad Peneum flumen, qua transitus ab Homolio Dium esset, praemissis qui nuntiarent regi venturos.

1327002006 1327002017 1327002022 1364004239 1364004240 1364004241

, .