|  |



XLII, . 42

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

42. (1) , , , , , . (2) , , ; , , . (3) , , - - .449 - , , , , . (4) , , . , , , , , , . (5) , , , , , . (6) : - , , ; , ; , . (7) , , , , , , . (8) , , - , , . (9) , , , - , .

42. At cum processissem inde ad visendas Larisam et Antronas et Pteleon, qua in propinquo Delphi sunt, sacrificandi causa, ut multo ante debita vota persolverem, Delphos escendi. [2] Et his, criminis augendi causa, cum exercitu me isse adicitur; scilicet ut, quod nunc vos facere queror, urbes occuparem, arcibus imponerem praesidia. [3] Vocate in concilium Graeciae civitates per quas iter feci, queratur unusquilibet militis mei iniuriam; non recusabo quin simulato sacrificio aliud petisse videar. [4] Aetolis et Byzantiis praesidia misimus et cum Boeotis amicitiam fecimus. Haec, qualiacumque sunt, per legatos meos non solum indicata sed etiam excusata sunt saepe in senatu vestro, ubi aliquos ego disceptatores non tam aequos quam te, Q. Marci, paternum amicum et hospitem, habebam. [5] Sed nondum Romam accusator Eumenes venerat, qui calumniando omnia detorquendoque suspecta et invisa efficeret et persuadere vobis conaretur, non posse Graeciam in libertate esse et vestro munere frui, quoad regnum Macedoniae incolume esset. [6] Circumagetur hic orbis; erit mox, qui arguat nequiquam Antiochum ultra iuga Tauri emotum; graviorem multo Asiae quam Antiochus fuerit, Eumenen esse; conquiescere socios vestros non posse quoad regia Pergami sit; eam arcem supra capita finitimarum civitatium impositam. [7] Ego haec, Q. Marci et A. Atili, quae aut a vobis obiecta aut purgata a me sunt, talia esse scio ut aures, ut animi audientium sint, nec tam referre, quid ego aut qua mente fecerim quam quomodo id vos factum accipiatis. [8] Conscius mihi sum nihil me scientem deliquisse, et, si quid fecerim imprudentia lapsus, corrigi me et emendari castigatione hac posse. [9] Nihil certe insanabile nec quod bello et armis persequendum esse censeatis commisi; aut frustra clementiae gravitatisque vestrae fama volgata per gentes est, si talibus de causis, quae vix querella et expostulatione dignae sunt, arma capitis et regibus sociis bella infertis.

1260010207 1260010208 1260010209 1364004243 1364004244 1364004245

, .