|  |



XLII, . 45

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8

45. (1) 116. (2)   , .   , . , , , . (3) , , , , , . (4) , 117, , ,   . (5) , , ; ,   , , , 118. (6) , , ; . , , , , . (7) , , . (8) , . 119 , , .

45. Inde legatio sub idem tempus in Asiam et circum insulas missa. [2] Tres erant legati, Ti. Claudius, Sp. Postumius, M. Iunius. Ii circumeuntes hortabantur socios ad suscipiendum adversus Persea pro Romanis bellum; et, quo quaeque opulentior civitas erat eo accuratius agebant, quia minores secuturae maiorum auctoritatem erant. [3] Rhodii maximi ad omnia momenti habebantur, quia non fovere tantum, sed adiuvare etiam viribus suis bellum poterant, quadraginta navibus auctore Hegesilocho praeparatis; [4] qui cum in summo magistratu esset prytanin ipsi vocant multis orationibus pervicerat Rhodios, ut omissa quam saepe vanam experti essent, regum fovendorum spe Romanam societatem, unam tum in terris vel viribus vel fide stabilem, retinerent. [5] Bellum imminere cum Perseo; desideraturos Romanos eundem navalem apparatum quem nuper Antiochi, quem Philippi ante bello vidissent. [6] Trepidaturos tum repente paranda classe cum mittenda esset nisi reficere naves, nisi instruere navalibus sociis coepissent. Id eo magis enixe faciundum esse ut crimina delata ab Eumene fide rerum refellerent. [7] His incitati quadraginta navium classem instructam ornatamque legatis Romanis advenientibus, ut non expectatam adhortationem esse appareret, ostenderunt. [8] Et haec legatio magnum ad conciliandos animos civitatium Asiae momentum fuit. Decimius unus sine ullo effectu, captarum etiam pecuniarum ab regibus Illyriorum suspicione infamis, Romam redit.

1345970037 1260010114 1260010216 1364004246 1364004247 1364004248