|  |



XLII, . 43

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

43. (1) , . , , , . (2) , , , , , . (3) ,   , , , , .

(4) , , , . (5) , , , , . (6) .450 , , , , . , , . (7) . , 110, ,   . (8) , ; , , , , , , , , . (9) , , , , . ; , . . (10) , .

43. Haec dicenti ei cum assensum esset, Marcius auctor fuit mittendi Romam legatos; cum experienda omnia ad ultimum nec praetermittendam spem ullam censuisset rex, reliqua consultatio erat, quonam modo tutum iter legatis esset. [2] Ad id cum necessaria petitio indutiarum videretur cuperetque Marcius neque aliud colloquio petisset, gravate et in magnam gratiam petentis concessit. [3] Nihil enim satis paratum ad bellum in praesentia habebant Romani, non exercitum, non ducem, cum Perseus, ni spes vana pacis occaecasset consilia, omnia praeparata atque instructa haberet et suo maxime tempore atque alieno hostibus incipere bellum posset.

[4] Ab hoc colloquio, fide indutiarum interposita, legati Romani in Boeotiam confestim profecti sunt. [5] Ibi motus coeperat esse discedentibus a societate communis concilii Boeotorum quibusdam populis, ex quo renuntiatum erat respondisse legatos appariturum, quibus populis proprie societatem cum rege iungi displicuisset. [6] Primi a Chaeronia legati deinde a Thebis in ipso itinere occurrerunt, affirmantes non interfuisse se, quo societas ea decreta esset concilio; quos legati, nullo in praesentia responso dato, Chalcidem se sequi iusserunt. [7] Thebis magna contentio orta erat ex alio certamine. Comitiis praetoris et Boeotarcharum victa pars iniuriam persequens coacta multitudine decretum Thebis fecit ne Boeotarchae urbibus reciperentur. Exules Thespias universi concesserunt; [8] inde recepti enim sine cunctatione erant Thebas iam mutatis animis revocati decretum faciunt, ut duodecim, qui privati coetum et concilium habuissent, exilio multarentur. [9] Novus deinde praetor Ismenias is erat, vir nobilis ac potens capitalis poenae absentes eos decreto damnat. Chalcidem fugerant; inde ad Romanos Larisam profecti causam cum Perseo societatis in Ismeniam contulerant; ex ea contentione ortum certamen. [10] Utriusque tum partis legati ad Romanos venerunt, et exules accusatoresque Ismeniae et Ismenias ipse.

1260010207 1260010208 1260010209 1364004244 1364004245 1364004246

, .