|  |



XLII, . 46

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

46. (1) , , , , . 120. (2) : , ; , , , . (3) , , . , , - , ; (4) , , . , .452 , ; , . (5) , ; . (6) : , , , , . (7) 121, , , . (8) , . (9) - , . (10) , - , ; : , , .

46. Perseus, cum ab colloquio Romanorum in Macedoniam recepisset sese, legatos Romam de incohatis cum Marcio condicionibus pacis misit; et Byzantium et Rhodum et . . . legatis ferendas dedit. [2] In litteris eadem sententia ad omnes erat, collocutum se cum Romanorum legatis; quae audisset quaeque dixisset, ita disposita, ut superior fuisse in disceptatione videri posset. [3] Apud Rhodios legati adiecerunt confidere pacem futuram; auctoribus enim Marcio atque Atilio missos Romam legatos. Si pergerent Romani contra foedus movere bellum, tum omni gratia, omni ope nitendum fore Rhodiis ut reconcilient pacem; [4] si nihil deprecando proficiant, id agendum, ne omnium rerum ius ac potestas ad unum populum perveniat. Cum ceterorum id interesse, tum praecipue Rhodiorum, quo plus inter alias civitates dignitate atque opibus excellant; quae serva atque obnoxia fore, si nullus alio sit quam ad Romanos respectus. [5] Magis et litterae et verba legatorum benigne sunt audita quam momentum ad mutandos animos habuerunt; potentior esse partis melioris auctoritas coeperat. [6] Responsum ex decreto est optare pacem Rhodios; si bellum esset, ne quid ab Rhodiis speraret aut peteret rex, quod veterem amicitiam, multis magnisque meritis pace belloque partam, diiungeret sibi ac Romanis. [7] Ab Rhodo redeuntes Boeotiae quoque civitates, et Thebas et Coroneam et Haliartum, adierunt, quibus expressum invitis existimabatur ut relicta regia societate Romanis adiungerentur. [8] Thebani nihil moti sunt, quamquam et damnatis principibus et restitutis exulibus suscensebant Romanis. [9] Coronaei et Haliartii, favore quodam insito in reges, legatos in Macedoniam miserunt praesidium petentes, quo se adversus impotentem superbiam Thebanorum tueri possint. [10] Cui legationi responsum ab rege est, praesidium se propter indutias cum Romanis factas mittere non posse; tamen ita suadere ab Thebanorum iniuriis qua possent ut se vindicarent, ne Romanis praeberent causam in se saeviendi.


  • 120   , , .
  • 121 , , , , (), - (, XXVII, 5; . . ), (  9).
  • 1260010315 1327008035 1260010223 1364004247 1364004248 1364004249