|  |



XLII, . 53

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

53. (1) , , , ; , ; (2) , . , , . (3) . (4) , : , . , , .

(5) 151, , , 152. (6) , , , , . (7) , , , , . (8) , , ; , 153, . (9) , .458 , , .

53. Cum per omnem orationem satis frequenti assensu succlamatum esset, tum vero ea vociferatio simul indignantium minitantiumque, partim iubentium bonum animum habere regem, exorta est ut finem dicendi faceret, tantum iussis ad iter se parare; [2] iam enim dici movere castra ab Nymphaeo Romanos. Contione dimissa ad audiendas legationes civitatium Macedoniae se contulit. [3] Venerant autem ad pecunias pro facultatibus quaeque suis et frumentum pollicendum ad bellum. [4] Omnibus gratiae actae, remissum omnibus; satis regios apparatus ad ea dictum sufficere. Vehicula tantum imperata, ut tormenta telorumque missilium ingentem vim praeparatam bellicumque aliud instrumentum veherent.

[5] Profectus inde toto exercitu, Eordaeam petens, ad Begorritim quem vocant lacum positis castris, postero die in Elimeam ad Haliacmona fluvium processit. [6] Deinde saltu angusto superatis montibus quos Cambunios vocant descendit ad Azorum, Pythoum, Dolichen; Tripolim vocant incolentes. [7] Haec tria oppida paulisper cunctati, quia obsides Larisaeis dederant, victi tamen praesenti metu in deditionem concesserunt. [8] Benigne his appellatis, haud dubius Perrhaebos quoque idem facturos, . . . . urbem nihil cunctatis, qui incolebant, primo adventu recipit. [9] Cyretias oppugnare coactus primo die acri concursu ad portas armatorum est repulsus; postero die omnibus copiis adortus in deditionem omnes ante noctem accepit.


  • 151 . . 139  . XXXI.
  • 152 . . . 142  . XXXI. ( (. . 45  . XXXII) ) , . () .
  • 153 ,  , . . , . 67, 7, XXXVI, 10, 5.
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364004254 1364004255 1364004256