|  |



XLV, . 6

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

6. (1) , , , . . (2) , , ; , , , . (3) 11; . , ; : . (4) , , , 12, . (5) , , , . (6) , , , , , , , , , , .

(7) ( , 13); , , , (8) , , , ,  ,  . (9) ; , . .525 14 , , . (10) , , : - 15. (11) , , . (12) , : , .

6. Ceterum tanto facinore in unicum relictum amicum admisso, per tot casus expertum proditumque, quia non prodiderat, omnium ab se abalienavit animos. [2] Pro se quisque transire ad Romanos, fugaeque consilium capere solum prope relictum coegerunt; Oroandem denique Cretensem, cui nota Threciae ora erat quia mercaturas in ea regione fecerat, appellat ut se sublatum in lembum ad Cotym deveheret. [3] Demetrium est portus in promunturio quodam Samothracae; ibi lembus stabat. Sub occasum solis deferuntur quae ad usum necessaria erant; defertur et pecunia quanta clam deferri poterat. [4] Rex ipse nocte media cum tribus consciis fugae per posticum aedium in propinquum cubiculo hortum atque inde maceriam aegre transgressus ad mare pervenit. [5] Oroandes tantum moratus, dum pecunia deferretur, primis tenebris solverat navem ac per altum Cretam petebat. [6] Postquam in portu navis non inventa est, vagatus Perseus aliquamdiu in litore, postremo timens lucem iam adpropinquantem, in hospitium redire non ausus in latere templi prope angulum obscurum delituit.

[7] Pueri regii apud Macedonas vocabantur principum liberi ad ministerium electi regis; ea cohors persecuta regem fugientem ne tum quidem abscedebat, donec iussu Cn. Octavi pronuntiatum est per praeconem regios pueros Macedonasque alios, [8] qui Samothracae essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem libertatemque et sua omnia servaturos, quae aut secum haberent aut in Macedonia reliquissent. [9] Ad hanc vocem transitio omnium facta est, nominaque dabant ad C. Postumium tribunum militum. Liberos quoque parvos regios Ion Thessalonicensis Octavio tradidit, nec quisquam praeter Philippum, maximum natu e filiis, cum rege relictus. [10] Tum sese filiumque Octavio tradidit, fortunam deosque, quorum in templo erat, nulla ope supplicem iuvantis accusans. [11] In praetoriam navem imponi iussus, eodem et pecunia quae superfuit delata est; extemploque classis Amphipolim repetit. [12] Inde Octavius regem in castra ad consulem misit praemissis litteris, ut in potestate eum esse et adduci sciret.


  • 11 (.  6) .
  • 12.: . , 26.
  • 13 .: , VIII, 6, 2.
  • 14. : XLII, 58, 10; . , 26.
  • 15.: , XXIX, 25 (28). , , , , , .
  • 1260010220 1327002003 1327002004 1364004507 1364004508 1364004509