|  |



XLIII, . 20

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . , . . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4

20. (1) , 98, ( , ) . . (2) , .484 : - , - . (3) , . , , , , 99. (4) , 100, , , , .

20. Hi transgressi iugum Scordi montis, per Illyrici solitudines, quas de industria populando Macedones fecerant ne transitus faciles Dardanis in Illyricum aut Macedoniam essent, Scodram labore ingenti tandem pervenerunt. Lissi rex Gentius erat. [2] Eo acciti legati, qui mandata exponentes benigne auditi sunt; responsum sine effectu tulerunt, voluntatem sibi non deesse ad bellandum cum Romanis; ceterum ad conandum id quod velit pecuniam maxime deesse. [3] Haec Stuberram rettulere regi tum maxime captivos ex Illyrico vendenti. Extemplo iidem legati, addito Glaucia ex numero custodum corporis, remittuntur sine mentione pecuniae, qua una barbarus inops impelli ad bellum poterat. [4] Ancyram inde populatus Perseus in Penestas rursus exercitum reducit firmatisque Uscanae et circa eam per omnia castella quae receperat praesidiis in Macedoniam sese recipit.

1327002003 1327002012 1327002014 1364004321 1364004322 1364004323