|  |



XLIV, . 13

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

13. (1) , , . (2) , , ; 33. (3) , , , , , , . (4) .

, , , , , , , . (5) : , , . (6) , , , , . (7) . , , . , 34 , , ; , , ,   . (8) , , -   , . (9) , 35 , , . , . (10) , .496 , . (11) , 36, , ,  , ,   , , , .

(12) -. 37, , , , , , , - ; (13) , ; (14) , , , .

13. Inter haec et consul, ne segnis sederet tantum in agro hostium, M. Popilium cum quinque milibus militum ad Meliboeam urbem oppugnandam mittit. [2] Sita est in radicibus Ossae montis, qua parte in Thessaliam vergit, opportune imminens super Demetriadem. [3] Primus adventus hostium perculit incolas loci; collectis deinde ab necopinato pavore animis discurrunt armati ad portas ac moenia, qua suspecti aditus erant, spemque extemplo inciderunt capi primo impetu posse. [4] Obsidio igitur parabatur, et opera ad oppugnationem fieri coepta.

Perseus cum audisset simul Meliboeam a consulis exercitu oppugnari, simul classem Iolci stare, ut inde Demetriadem adgrederetur, Euphranorem quendam ex ducibus cum delectis duobus milibus Meliboeam mittit. [5] Eidem imperatum, ut si a Meliboea summovisset Romanos, Demetriadem prius occulto itinere intraret, quam ab Iolco ad urbem castra moverent Romani. [6] Et ab oppugnatoribus Meliboeae, cum in superioribus locis repente apparuisset, cum trepidatione multa relicta opera sunt ignisque iniectus. [7] Ita a Meliboea abscessum est. Euphranor soluta unius urbis obsidione Demetriadem extemplo ducit. Nocte moenia intrat tantamque fiduciam incolentibus fecit ut non moenia modo, sed agros etiam confiderent se a populationibus tueri posse; et eruptiones in vagos populatores non sine volneribus hostium factae sunt. [8] Circumvecti tamen moenia sunt praetor et rex, situm urbis contemplantes, si qua parte temptare aut opere aut vi possent. [9] Fama fuit per Cydantem Cretensem et Antimachum, qui Demetriadi praeerat, tractatas inter Eumenen et Persea condiciones amicitiae. Ab Demetriade certe abscessum est. [10] Eumenes ad consulem navigat; gratulatusque, quod prospere Macedoniam intrasset, Pergamum in regnum abit. [11] Marcius Figulus praetor parte classis in hiberna Sciathum missa cum reliquis navibus Oreum Euboeae petit, eam urbem aptissimam ratus unde exercitibus qui in Macedonia quique in Thessalia erant, mitti commeatus possent.

[12] De Eumene rege longe diversa tradunt. Si Valerio Antiati credas, nec classe adiutum ab eo praetorem esse, cum saepe eum litteris accersisset, tradit, nec cum gratia ab consule profectum in Asiam, indignatum quod, ut iisdem castris tenderet permissum non fuerit; [13] ne ut equites quidem Gallos quos secum adduxerat relinqueret, impetrari ab eo potuisse. [14] Attalum fratrem eius et remansisse apud consulem, et sinceram eius fidem aequali tenore egregiamque operam in eo bello fuisse.


  • 33 4050  .
  • 34   .
  • 35 : , XXIX, 6, 12.
  • 36 ()  - ( - ).
  • 37 , , . , , , , , , , , , , , .
  • 1327008035 1260010234 1260010302 1364004414 1364004415 1364004416