|  |



XLIV, . 16

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

16. (1) , (2) , ,   , . (3) , , ,  - . (4) : . 45 46 , ; , , . (5) ( , ) , , , , , . (6) , , , ; , , , . (7) , , - , .498 47. 48.

(8) , , , :   , , , ; 49. (9) , (10) , , 50, ,   (11) , 51.

16. Litterae deinde recitatae Q. Marcii consulis sunt, quemadmodum saltu superato in Macedoniam transisset: [2] ibi et ex aliis locis commeatus se prospectos in hiemem habere et ab Epirotis viginti milia modium tritici, decem hordei sumpsisse, ut pro eo frumento pecunia Romae legatis eorum curaretur. [3] Vestimenta militibus ab Roma mittenda esse; equis ducentis ferme opus esse, maxime Numidicis, nec sibi in his locis ullam copiam esse. [4] Senatus consultum, ut ea omnia ex litteris consulis fierent, factum est. C. Sulpicius praetor sex milia togarum, triginta tunicarum, equos ducentos deportanda in Macedoniam praebendaque arbitratu consulis locavit et legatis Epirotarum pecuniam pro frumento solvit et Onesimum, Pythonis filium, nobilem Macedonem, in senatum introduxit. [5] Is pacis semper auctor regi fuerat monueratque, sicut pater eius Philippus institutum usque ad ultimum vitae diem servarat cotidie, bis in die foederis icti cum Romanis perlegendi, ut eum morem, si non semper, crebro tamen usurparet. [6] Postquam deterrere eum a bello nequiit, primo subtrahere sese per alias atque alias causas, ne interesset iis quae non probabat, coepit; postremo, cum suspectum se esse cerneret et proditionis interdum crimine insimulari, ad Romanos transfugit et magno usui consuli fuit. [7] Ea introductus in curiam cum memorasset, senatus in formulam sociorum eum referri iussit, locum, lautia praeberi, agri Tarentini qui publicus populi Romani esset ducenta iugera dari, et aedes Tarenti emi. Uti ea curaret, C. Decimio praetori mandatum.

[8] Censores censum idibus Decembribus severius quam ante habuerunt: multis equi adempti, inter quos P. Rutilio, qui tribunus plebis eos violenter accusarat; tribu quoque is motus et aerarius factus. [9] Ad opera publica facienda cum eis dimidium ex vectigalibus eius anni attributum ex senatus consulto a quaestoribus esset, [10] Ti. Sempronius ex ea pecunia, quae ipsi attributa erat, aedes P. Africani pone Veteres ad Vortumni signum lanienasque [11] et tabernas coniunctas in publicum emit basilicamque faciendam curavit, quae postea Sempronia appellata est.


  • 45 ()[1]  169 . . . (.: XLIII, 15, 1 3;   14, 3). ( )   . , . 37, 58 . 113.
  • 46.: XXII, 54, 2 . 222  . XXII.
  • 47 .: XXIII, 46, 7 : XXVI, 21, 11.
  • 48   .: XLIII, 15, 3.
  • 49.: XLIII, 16, 3 . ( 10 ) . . . 25  . XLII.
  • 50 . , - , .
  • 51  , , . .


  • [1] . 1994: (), . 2002: (). .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364004417 1364004418 1364004419