|  |



XLIV, . 14

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

14. (1) , , , ; . (2) -   , , . (3) 38,   39; , , , ; (4)   .

(5) , . (6)   , -.   : - , , (7) , , ;     , , . (8) . 40,   , : (9) , ;   ,  , . (10) , ; , . (11) ,   , ; . (12) .497 , , . (13) : , , -41.

14. Dum bellum in Macedonia geritur, legati transalpini ab regulo Gallorum Balanos ipsius traditur nomen; gentis ex qua fuerit, non traditur Romam venerunt pollicentes ad Macedonicum bellum auxilia. [2] Gratiae ab senatu actae muneraque missa, torquis aureus duo pondo et paterae aureae quattuor pondo, equus phaleratus armaque equestria. [3] Secundum Gallos Pamphylii legati coronam auream ex viginti milibus Philippeorum factam in curiam intulerunt, petentibusque iis, ut id donum in cella Iovis optimi maximi ponere et sacrificare in Capitolio liceret, permissum; [4] benigneque amicitiam renovare volentibus legatis responsum et binum milium aeris singulis missum munus.

[5] Tum ab rege Prusia et paulo post ab Rhodiis de eadem re longe aliter disserentes legati auditi sunt. [6] Utraque legatio de pace reconcilianda cum rege Perseo egit. Prusiae preces magis quam postulatio fuere, profitentis et ad id tempus se cum Romanis stetisse et, quoad bellum foret, staturum; [7] ceterum cum ad se a Perseo legati venissent de finiendo cum Romanis bello, eis pollicitum deprecatorem apud senatum futurum; petere, si possent inducere in animum ut finiant iras, se quoque in gratia reconciliatae pacis ponerent. Haec regii legati. [8] Rhodii superbe commemoratis meritis suis erga populum Romanum et paene victoriae, utique de Antiocho rege, maiore parte ad se vindicata, adiecerunt: [9] cum pax inter Macedonas Romanosque esset, sibi amicitiam cum rege Perseo coeptam; eam se invitos, nullo eius in se merito, quoniam ita Romanis visum sit in societatem se belli trahere, interrupisse. [10] Tertium se annum multa eius incommoda belli sentire mari intercluso; inopem insulam esse nec, nisi maritimis iuvetur commeatibus, colendam. [11] Itaque cum id ultra pati non possent, legatos alios ad Persea in Macedoniam misisse qui ei denuntiarent Rhodiis placere pacem eum componere cum Romanis; se Romam eadem nuntiatum missos. [12] Per quos stetisset quo minus belli finis fieret, adversus eos quid sibi faciendum esset, Rhodios consideraturos esse.

[13] Ne nunc quidem haec sine indignatione legi audirive posse certum habeo; inde existimari potest, qui habitus animorum audientibus ea patribus fuerit.


  • 38 . .: XXXVIII, 39, 17, 15, 5.
  • 39 II . . . ( II ) . ( ).
  • 40 .: XLII, 46, 6.
  • 41, (XXVIII, 23, 2), , - .
  • 1364000840 1364002137 1364002336 1364004415 1364004416 1364004417