|  |



XLIV, . 15

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8

15. (1) 42, , ; : 43. (2) , , , .

(3) , : , , , 44, , (4) , : , ! (5) , , , ?   ,   ? , , , ? (6) ? ,  ? (7)   , , , , , ! (8) , , , .

15. Claudius nihil responsum auctor est, tantum senatus consultum recitatum, quo Caras et Lycios liberos esse iuberet populus Romanus litterasque extemplo ad utramque gentem mitti; [2] qua audita re principem legationis, cuius magniloquentiam vix curia paulo ante ceperat, corruisse.

[3] Alii responsum esse tradunt, populum Romanum et principio eius belli haud vanis auctoribus compertum habuisse Rhodios cum Perseo rege adversus rem publicam suam occulta consilia inisse, et si id ante dubium fuisset, [4] legatorum paulo ante verba ad certum redegisse, et plerumque ipsam se fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere. [5] Rhodios nunc in orbe terrarum arbitria belli pacisque agere; Rhodiorum nutu arma sumpturos positurosque Romanos esse. Iam non deos foederum testis, sed Rhodios habituros. [6] Itane tandem? ni pareatur iis exercitusque de Macedonia deportentur, visuros esse quid sibi faciendum sit? [7] quid Rhodii visuri sint, ipsos scire. Populum certe Romanum devicto Perseo, quod prope diem sperent fore, visurum ut pro meritis cuiusque in eo bello civitatis gratiam dignam referat. [8] Munus tamen legatis in singulos binum milium aeris missum est, quod ii non acceperunt.


  • 42- .
  • 43 .: XLI, 6, 812; XLII, 14, 8. (XXX, 5, 12) 167 . . ., , , (. : XLV, 25, 6).
  • 44.: XLII, 26, 8.
  • 1327008035 1260010234 1260010302 1364004416 1364004417 1364004418